TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Idololatriae' [69]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0912919700
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0131B]   Quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii, quam mortis et vitae?
 [0131A]   Obnititur enim et adversatur idololatriae martyrium.
 [0131B]   In tantum vita martyrio deputabitur, quantum mors idololatriae.
 [0130B]   Nos autem de Deo alibi dimicantes, et de reliquo corpore haereticae cujusque doctrinae, nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius Dei, quam Israelis, eam defendentes voluntatem, quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex judiciis punitae idololatriae.

000-00-00 Serial Number=0815116048
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0620A]   Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc [0619C] virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, [0620A] et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
 [0598B]   Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant, et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant, et Bahali se mancipabant: unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum Scripturarum.

000-00-00 Serial Number=0523016751
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0310A]   Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in coelo et in terra et in aquis, ostendit et caussas, idololatriae scilicet substantiam cohibentes.
 [0310B]   [0310B] Et taceo de figura remedii Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum, certe simplex ornamentum, accommodata suggestui, longe diversas habendo caussas ab idololatriae conditione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur.
 [0302A]   Indurat cor Pharaonis; sed meruerat in exitium subministrari, qui jam negaverat Deum; qui jam legatos ejus toties superbus excusserat; qui jam populo laborem operis adjecerat: postremo, qua Aegyptius [0302A] olim Deo reus fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens, quam Deum vivum.
 [0243A]   Objecta quoque diluit desumpta ex Israelitarum furto, quod in Aegyptios Deo jubente commisisse videntur Hebraei, et alia ex praeceptorum contradictione deprompta, uti quando illis (2) vetui [0243A] facere similitudinem omnium quae sunt in coelo, et in terra, et in aquis, et simul jussit ut serpentis aenei effigiem efformarent, et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum (3), ubi dicit imagines solius idololatriae caussa prohiberi.
 [0412B]   Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena; ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo, pro impudentia idololatriae, satis Deo faceret per impudentiam fidei.
 [0378A]   XXI) Achab regem, maritum Jezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam meruisse, poenitentiae nomine; Jonatham, filium Saulis, resignati jejunii culpam deprecatione delesse (I Reg.
 [0310A]   Postea praecepta Mosi a Domino, non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur.
 [0339B]   Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [0339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
 [0260C]   Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, [0261A] figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem ejus in aeriam, secundum sonum graecorum vocabulorum; item Vestam in ignem et Camenas in aquam, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.
 [0242B]   Ut dedecore ejus salus nostra constaret; et quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idololatriae satis Deo fuerat per impudentiam fidei.

000-00-00 Serial Number=0593345404
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0719B]   Caro igitur increpatur in Scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae, caeterisque carnalibus, non sensibus, sed effectibus.
 [0748A]   Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus; multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis [0748A] pariter animaeque vastatricem scientiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt, quemadmodum in illa deos.

000-00-00 Serial Number=0487767160
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1165C]   Ait, daemones ab initio prospicientes sibi, inter caetera idololatriae, etiam spectaculorum inquinamenta, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse.

000-00-00 Serial Number=0425778747
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0086B]   Quale igitur habendum est apud homines veri Dei, quod a candidatis diaboli introductum, et ipsis a primordio dicatum est, quodque jam tunc idololatriae initiabatur ab idolis, et idolis adhuc vivis?
 [0097C]   Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, [0098A] imo jam dixerim Christo, siquidem caput viri Christus est (I Cor.
 [0074B]   Occasionem scribendi hujus tractatus auctori praebuit militis factum infra in exordio eleganter enarratum, quod cum christianorum nonnulli reprehenderent, militique Ecclesiam longa pace fruentem temere periculo exponendam improperarent, de caetero asserentes hanc [0074B] coronam gestare, esse ornamentum sua natura nec bonum, nec malum, solus Tertullianus, pro aspero suo ingenio, libro de Corona scripto militis caussam propugnavit; acriterque pastores in pace leones, in praelio cervos insectatus, quia sic coronari idololatriae signum esset, interrogantibus quonam scripturae loco tales coronas gestare prohiberetur, ait sufficere traditionem.

000-00-00 Serial Number=0935413420
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663D]   Quae enim idololatriae solemnitas sine ambitione cultus et ornatus?
 [0687A]   Hujus regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et caeteros majores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt.
 [0696A]   Propterea Spiritus Sanctus, consultantibus tunc apostolis, vinculum et jugum nobis relaxavit, ut idololatriae devitandae vacaremus.
 [0663C]   Atque adeo Scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione.
 [0695A]   Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae, velificata spiritu Dei fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita.
 [0665B]   Propter hanc caussam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina proclamat (Exod.
 [0663A]   Neque servis licere ministros esse idololatriae (cap.
 [0685A]   Circa officia vero privatarum et communium solemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae quae intervenit: caussae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
 [0671A]   Quod si concesserimus, et non remediis jam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.
 [0674A]   Quaerendum autem est etiam de ludi magistris [0674A] et de caeteris professoribus litterarum, imo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae.
 [0679A]   Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia Dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur: sed omnem adflatum ejus vice pestis etiam de longinquo devitemus, non his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula, et hoc genus, modo [0679B] per festos dies.
 [0687A]   Hinc proxime disputatio suborta est, an servus Dei alicujus dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se, aut gratia aliqua, aut astutia etiam praestare possit: secundum quod et Joseph (Gen.
 [0677A]   Si antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, sic et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid majoris operae et erga daemonia thurarius?
 [0661D]   Non deerant siquidem, qui tanta laborarent ignorantia, ut arbitrarentur idololatriae crimine non pollui, nisi illos, qui idolis vel thura adolerent, vel hostias offerrent, vel eorum mysteriis aut profano sacerdotio [0662D] initiarentur (cap.
 [0664B]   Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est: sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tam venas defundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis [0664B] praecavenda sit idololatriae latitudo.
 [0692C]   Nam si insanis, jam esse confirmas, et erit idololatriae professio timoris tui: [0693A] quanto magis cum per ipsum remaledicis, eodem Jovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit?
 [0663B]   Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine judicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur.
 [0676A]   Sit nunc aliqua justitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsa m idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat.
 [0665A]   Exinde jam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quomodo edit.
 [0687A]   Sed si merum [0687A] quis sacrificanti tradiderit, imo si verbo quoque aliquo sacrificio necessario adjuverit, minister habebitur idololatriae.
 [0692B]   Si amica, quanto securius in Dominum transferes responsionem tuam, ut dissolvas obligationem ejus, per quem te Malus honori idolorum, id est, idololatriae quaerebat annectere.
 [0691A]   XII, 37): Ex ore tuo justificaberis ); meminisse debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum, aut de consuetudinis vitio, aut timiditatis.
 [0671B]   [0671B] Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae.
 [0686A]   Si propter sacrificium vocatus assistam, ero particeps idololatriae: si me alia caussa conjungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.
 [0664C]   Quod si caput injustitiae idololatria est, prius est uti adversus abundantiam idololatriae praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.
 [0696A]   Nihil esse facilius [0696A] potest, quam cautio idololatriae, si timor ejus in capite sit.
 [0688B]   Caeterum purpura vel caetera insignia dignitatum et potestatum, insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata, habent profanationis suae maculam: cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae, et trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito.
 [0677B]   Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae: nisi si aliud omnino interpretemur idololatriam, quam famulatum idolorum colendorum.

000-00-00 Serial Number=0873001099
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0976A]   Sameas, homo Dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum ejus regis arefactam, et statim restitutam, post altare diffusum, ob haec signa, et satisfactione invitatus a rege, plane excusavit.

000-00-00 Serial Number=0348262966
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0055B]   Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.
 [0055A]   Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter affectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum [0055B] christianorum, sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis profanae et aemulae fidei attentare.

000-00-00 Serial Number=0995902658
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1002C]   Hinc est quod neque idololatriae, neque sanguini, pax ab Ecclesiis redditur.
 [0987B]   Quale delictum jam intellige, cujus cohibitionem post idololatriae ordinavit.
 [0987B]   Itaque moechia adfinis idololatriae; nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata [0987C] (Jer.
 [0993C]   Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris, et gladiatorii cruoris, et scenicae foeditatis, et xysticae vanitatis, in lusus, in [0993C] convivia saecularis solemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis; in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit, ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit, debet requiri atque revocari.
 [0989B]   Idololatram quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis, idololatriae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam?
 [1002B]   Compensatio autem revocabilis non est iisdemque revocabitur, iteratione moechiae utique, et sanguinis et idololatriae.
 [0979A]   Moechiam idololatriae et homicidio comparari, ex Scripturis ostendit.
 [0989A]   Etiam apud Christianos non est moechia sine nobis: ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur, occiditur.
 [0990B]   Dabis ergo et idololatriae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum, totiens invenimus retro restitutum (Judic.
 [0988A]   Pompam quamdam atque suggestum adspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis.

000-00-00 Serial Number=0020207703
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0645B]   In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet [0645B] transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas.
 [0643B]   Imo quod ad artes pertinet, altius praescripsisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter caetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem [0643C] a Deo avocarent, et suo honori obligarent, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
 [0647B]   [0647B] Viderit ergo, ut diximus, principalis titulus idololatriae, reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus.
 [0638B]   Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
 [0647]   [0647] Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, [0647A] quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
 [0641B]   Cum autem omnis species idololatriae damnata [0642A] sit a Deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»