TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Conveniat' [13]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0037484050
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0276A]   Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime Deo adaequari, ut neque ingenitam, neque rationalem, neque perfectam; sed et improbam, et injustam, et ipso jam bonitatis nomine indignam: quod scilicet in quantum Deo congruat, in tantum Deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam perferatur, nec de tali modo, verum et sola.
 [0411B]   Quando nec confusionis materia conveniat, nisi meo Christo: cujus ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum convitiis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem, ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt perorantibus.
 [0249C]   Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit Deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit Deum imum, modicum quid, e contrario pronuntiare, ut Deum neget auferendo quod Dei est), quae erit jam conditio ipsius summi magni?
 [0363C]   Viderit enim si narrationem dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit.

000-00-00 Serial Number=0509965479
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0536B]   Quamquam hac de re inter eos non conveniat.

000-00-00 Serial Number=0420341015
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0436A]   Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): [0436A] certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?

000-00-00 Serial Number=0393254936
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0671A]   V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo [0671B] thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota [0672A] lorica pectoris ut Epicurus.

000-00-00 Serial Number=0299891591
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0091B]   Etenim, ut ipsam caussam coronae militaris aggrediar, puto prius conquirendum an in totum Christianis militia conveniat.

000-00-00 Serial Number=0291346371
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1309A]   Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut jam hinc prospicias, Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
 [1332A]   Tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum et cructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi suppellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum.

000-00-00 Serial Number=0620387793
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0936A]   Sed et si initium transmittit ad finem, ut a ad w, quomodo finis remittit ad initium, ut w ad a, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde [0936A] videamus, an idipsum debeas huic quoque censui secundo; an in eadem te forma esse conveniat, in qua novissimus quoque Adam, in qua et primus; quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exsilium.

000-00-00 Serial Number=0410546243
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0874B]   Itaque, cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem, distincti sint; aeque distinctio eorum carni distinctionem praejudicavit, ut de carne sit dictum: Non primum quod spiritale, sed quod animale, [0874C] postea quod spiritale; atque ita eadem sit et supra intelligenda, et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale; quia non primum quod spiritale, sed quod animale; quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum.
 [0883A]   Porro, si dives Dominus et liberalis, adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem, hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde jam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»