TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Conditionem' [36]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0738278151
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0207B]   XX), cum revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati subjectam (Rom.
 [0199A]   Igitur omnia bona, omnia ab eo bona et optima oportuisse fieri secundum conditionem ipsius.

000-00-00 Serial Number=0104726732
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0262B]   Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam, et suum mundum, et suum coelum; [0263A] de coelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quaecumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat.
 [0520C]   Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis [0520C] operibus, Creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus Creatorem.
 [0279C]   Cujus non statum, non conditionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere; [0280A] jam nec ipsum fidei ejus sacramentum.
 [0242D]   At Tertullianus illa duo Testamenta [0242D] non a diverso prodiisse auctore patefaciebat, sed ab uno eodemque, qui tamen diverso se gessit modo juxta humani generis statum et conditionem.
 [0386A]   Adimplevit enim et hic legem, dum conditionem interpretatur ejus, dum operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione Patris a primordio sanctum, benefactione sua efficit sanctiorem; in quo [0386B] scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum Creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet.
 [0266B]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.
 [0436B]   Ergo secundum conditionem Legis operatus, Legem confirmavit, non dissolvit, jubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae?
 [0329A]   Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [0329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.
 [0389B]   Cui tantus affectus in omnem conditionem humilitatis Creatoris est, ejus erit et regnum quod a Christo repromittitur; ad cujus affectum jam dudum pertinent ii, [0389C] quibus repromittitur.
 [0292C]   Caeterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem ejus inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio.
 [0290B]   Igitur [0290B] si et fuerunt in Deo istae facultates, prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit; videamus et hominis conditionem, ne per illam potius evenerit, quod per Deum evenire non potuit.
 [0267A]   [0267A] «Imo, inquiunt Marcionitae, Deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Jesu.
 [0379B]   Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et [0379B] tamen nec Christum, nec Jesum vocari debuisse defendimus, diversitatis conditionem tenentes.

000-00-00 Serial Number=0419626594
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0171B]   Hic ex diverso volet aliquis etiam Filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum; [0171B] et dum unicam conditionem Patris et Filii vindicat, unum potius atque eumdem confirmare Patrem et Filium.

000-00-00 Serial Number=0419690192
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0523A]   Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti judicium a Deo referat.
 [0263A]   Obsessam vociferantur civitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, [0263A] aetatem, conditionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento moerent.
 [0382A]   [Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset; [0383A] Trojano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.

000-00-00 Serial Number=0022709846
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1144C]   Sensus igitur est, omne opus, statum ac conditionem suam accipere ab eo, a quo progignitur, proindeque efficaciam Baptismi, non ex exteriori apparatu, sed a Sapientia ac Potentia DEI, intus ac spiritualiter operante, dimetiendam esse.

000-00-00 Serial Number=0091519535
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0083B]   Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum praesumentes, et judicem invocantes: quaeris an conditioni ejus fruendae natura nobis debeat praeire, ne illa rapiamur qua Dei aemulus universam conditionem certis usibus homini [0083C] mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam [0084A] et apostulus invitam ait vanitati succidisse (Rom.

000-00-00 Serial Number=0188984513
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0918B]   Caeterum, si per mali conditionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur.
 [0918B]   Aufer denique conditionem comparationis, ut non dicas: melius est nubere quam uri; et quaero, an dicere audeas: melius est nubere; non adjiciens quid sit id, quod melius est.
 [0918B]   Ergo quod non melius, utique nec bonum; quia abstulisti et removisti conditionem comparationis, quae [0918C] dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit.
 [0919A]   Quamquam ostenderim etiam illis intelligendam esse permissi conditionem.
 [0925A]   Leges videntur matrimonii et stupri differentiam facere per diversitatem illiciti, non per [0925A] conditionem rei ipsius.

000-00-00 Serial Number=0172407448
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111B]   XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.

000-00-00 Serial Number=0832185030
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0663D]   Post talia crimina, tam exitiosa, [0663D] tam devoratoria salutis, caetera quoque aliquem ad modum et seorsum proinde disposita, in idololatria conditionem suam repraesentant.

000-00-00 Serial Number=0710213125
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0970A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.

000-00-00 Serial Number=0441546321
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0933A]   Aufer denique conditionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri; et quaero an dicere audeas, Melius nubere; non adjiciens quo melius sit.
 [0949A]   Igitur, si mortificari nos jubet legi per corpus Christi, quod est Ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis; auferens te a lege, quae non tenet uxorem, marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit conditionem, ne, [0949B] amisso viro, nubas; quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate conditionis adulterii te praejudicat post mortem mariti alii nubentem: quia jam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.

000-00-00 Serial Number=0338794291
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0832C]   Felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes Dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem [0833A] colentes adversus conditorem.
 [0879C]   Permitte hanc et Deo potestatem, per vim demutationis illius conditionem, non naturam reformandi, dum et passiones auferuntur, et munitiones conferuntur.
 [0809A]   Plane apud Philosophos habes, qui mundum hunc innatum infectumque defendant: sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes, conditionem Deo nostro adscribunt.

000-00-00 Serial Number=0810807705
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0902A]   Quid praerogativae meretur adversus conditionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit?

000-00-00 Serial Number=0590995491
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1126B]   Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam et secundum spiritus distinctionem; et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi conditionem; illic de substantia quaestio est, spirare [1126C] enim substantiae actus est.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»