TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Apostolo' [77]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0532837093
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1293A]   Recenseamus nunc caetera pericula et vulnera, ut dixi, fidei ab Apostolo provisa, non carni tantum, verum [1293B] etiam ipsi spiritui molestissima.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.
 [1279B]   [1279B] Quod si Apostolo auscultamus, obliti posteriorum, extendamur in priora, et meliorum donationum sectatores simus.
 [1282A]   Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit.

000-00-00 Serial Number=0758586526
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0486C]   Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior Apostolo prohibet.
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0471B]   Porro, si omnino alium Deum ab Apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus Dei quem reliquissent, alium secuti.
 [0522B]   Nam si alius longe ab Apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei.
 [0332C]   Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab Apostolo ex resurrectione Christi; ita, resurrectione Christi non consistente, aufertur et mortuorum [0332D] resurrectio, atque ita inanis est fides nostra, inanis est praedicatio Apostolorum, inveniuntur autem etiam falsi testes Dei, quod testimonium dixerint [0333A] quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit, et sumus adhuc in delictis, et, qui in Christo dormierunt, perierunt, sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.
 [0332A]   Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab Apostolo (II Cor.
 [0470C]   Sive enim Christus jam alium Deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio; vel [0470C] ne non ejus Dei apostolus haberetur, quem Christus revelaverat; et quia non licebat abscondi ab apostolo, qui jam revelatus fuisset a Christo.
 [0475A]   Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso Apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem Creatoris.
 [0473C]   Ergo cesserunt, [0473C] quia fuerunt propter quos cederetur, hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo, ne in vacuum cucurrisset aut curreret, suspecto.
 [0472B]   Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo; non angelum ad Evangelium referret Creatoris.
 [0470C]   Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus.
 [0502D]   Magis vero mirabor Dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed Creatoris angelum Satanae colaphizando Apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecratum [0503A] non concessisse.
 [0470C]   Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus.
 [0503B]   Sed et judicem Deum ab Apostolo circumferri saepe jam ostendimus, et in judice ultorem, et creatorem in ultore.
 [0341C]   Dei enim nomen, quasi naturale divinitatis, potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente Apostolo (I Cor.
 [0269C]   Quod si et Creator omnia haec jampridem recusaverat, et Apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia Apostoli, consentanea decretis Creatoris, probat [0269C] non alium Deum ab Apostolo praedicatum, quam cujus decreta cupiebat jam agnosci; falsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui Evangelium Christi Creatoris transferrent a novitate praenuntiata a Creatore, ad vetustatem recusatam a Creatore (Gal.
 [0470C]   Quod idcirco praestruximus, ut jam hinc profiteamur nos proinde probaturos, nullum alium Deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus, nec a Christo; ex ipsis utique Epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero, forma jam haeretici Evangelii praejudicasse debebit.
 [0490A]   Et utique si in [0490A] novissimos dies gratiam spiritus Creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator, in novissimis diebus apparuit, dicente Apostolo (Gal.
 [0524B]   Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista.
 [0518A]   Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiae, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam .
 [0472A]   Est autem Evangelium etiam Dei novi, quod vis, tunc ab Apostolo defensum.
 [0321A]   Posthaec adversus Marcionitas, et alios ipsorum errorum auctores, ab apostolo Joanne antichristos pronuntiatos, Christum defendit vere et in carne venisse, vel ex eo quod alioqui etiam christiani nominis fructus, mors Christi neganda sit, et resurrectio.
 [0467C]   Lucae, quod sibi usurpaverat Marcion, sic nunc ex Epistolis Pauli (quas ille mutilatas in librum Apostolicum [0467C] suo titulo editum diverso ordine redegerat, exceptis iis quae sunt ad Timotheum et Titum, et ad Hebraeos) probat Tertullianus non alium Deum praedicari ab Apostolo quam Creatoris.
 [0472C]   Quae utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo [0472D] Creatoris annuntiant; ut praedicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
 [0473C]   XVI, 21) edicuntur, adeo vera, ut Apostolo consonent profitenti (I Cor.
 [0341B]   Figurate itaque et Domino ejusmodi loquente, et Apostolo scribente, non temere interpretationibus ejus utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt: atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.
 [0467C]   Imprimis autem id vel ex eo manifestum facit, quod nulla auctoritas apostolo Paulo probetur, nisi de Instrumento Veteri Creatoris, et Actis Apostolorum, quae Marcion rejiciebat.
 [0471C]   Vacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus [0471C] discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset.

000-00-00 Serial Number=0782937348
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0651B]   Siquidem et ab Apostolo jam tunc philosophia concussio veritatis providebatur.

000-00-00 Serial Number=0042587519
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1187C]   Atque haec procul dubio ex ipso Apostolo hausit, qui ad Rom.

000-00-00 Serial Number=0953029096
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0782A]   Et tamen, ne mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit [0782B] census homo ejus?

000-00-00 Serial Number=0091028094
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0077A]   Et nunc russatus sanguinis sui spe, calceatus de Evangelii paratura, succinctus acutiore verbo Dei, totus de Apostolo armatus (Eph.
 [0092A]   Et coenabit illic ubi apostolo non placet?

000-00-00 Serial Number=0256559908
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0927B]   Habebit itaque hoc primum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad Dominum?

000-00-00 Serial Number=0458878040
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0112C]   Bonum militem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene ab Apostolo armatus, tuba persecutionis audita, diem deserit persecutionis?

000-00-00 Serial Number=0442682922
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0676A]   [0675C] De negotiationibus, si caetera delictorum recogitemus, in primis cupiditatem radicem omnium [0676A] malorum, qua quidam irretiti, circa fidem naufragium sunt passi; quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas.
 [0680A]   Gaudere cum gaudentibus, et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante (Rom.

000-00-00 Serial Number=0656490445
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957A]   III, 8); Xerophagias vero [0956B] novum affectati officii nomen, et proximum ethnicae superstitioni; quales castimoniae Apim, Isidem, et magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant; [0957A] cum fides libera in Christo ne Judaicae quidem legi abstinentiam quorumdam ciborum debeat, semel in totum macellum ab Apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita jubeant cibis abstinere a Deo conditis; et ideo nos esse jam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum, inustam habentes conscientiam (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0706901371
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0938A]   At ubi et Crescite et redundate evacuavit extremitas temporum, inducente Apostolo (I Cor.
 [0938B]   Quomodo ergo Apostolo conveniet et Legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur.
 [0944B]   Quae ista materia Apostolo fuit [0944C] scribendi talia?
 [0947C]   Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique Apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur!
 [0950A]   Plus haec sibi Paulum defendit, quam illa Moysen; tamen defendit cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates ejus eludit; quae non sinit nos hoc Apostolo praestare, [0950B] quod mavult.

000-00-00 Serial Number=0917668104
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0019A]   [0019A] Ipsas denique haereses cum a philosophia subornentur, eo et curiositatis nomine etiam caveri oportere ab Apostolo praescriptum.
 [0029A]   Primum, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, disputationem prohibenti, dum post unam correptionem convenire haereticum interdixit.
 [0029A]   Hoc de consilio diffidentiae, aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, in primis illa, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, [0029B] novis vocibus aures accommodare (I Tim.
 [0039B]   Tenent correptas ab Apostolo Ecclesias: O insensati Galatae, quis vos fascinavit?
 [0046C]   Simonianae autem magiae disciplina, angelis serviens, utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro Apostolo in ipso Simone damnabatur.
 [0061B]   Ad eos me converto qui ex Evangelio haeretici esse voluerunt: ex quibus est primus omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro justamque sententiam.
 [0071B]   Hic carnis resurrectionem negat; solo utitur et Apostolo, sed Marcionis, [0071C] id est non toto.

000-00-00 Serial Number=0886869371
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1014C]   Non intuens etiam fundamenta ejus ab Apostolo effossa; cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ibid.
 [1026A]   Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conveniet aut apostolo, aut prophetae.
 [0979A]   Porro et veniam fornicatori corinthio ab Apostolo concessam examinat.
 [1004B]   Hic jam carnis interitum in officium poenitentiae interpretantur, quod videatur jejuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis Deo facere; ut ex hoc argumententur fornicatorem, imo incestum illum, non in perditionem Satanae ab Apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum.
 [1004C]   Si et hoc tangunt ut traditos Satanae ab illo, in emendationem, non in perditionem intelligamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, imo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis si forte cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis.
 [1004C]   Et de hoc enim interest, imo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab Apostolo legimus Satanae; Apostolo vero angelum datum Satanae.
 [1004C]   Et de hoc enim interest, imo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab Apostolo legimus Satanae; Apostolo vero angelum datum Satanae.
 [1012C]   Quis iste est assertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc caussam adversus Spiritum Sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo ejus?

000-00-00 Serial Number=0112261176
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0799A]   Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es?
 [0863A]   Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in coelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab Apostolo discunt: Unde et solutificatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis, conformale corpori gloriae suae; sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem.
 [0801B]   Sed et mundus, inquis, Dei opus est, et tamen praeterit habitus hujus mundi, Apostolo quoque auctore (I Cor.
 [0850B]   Nactae denique haereses duos homines ab Apostolo editos, interiorem, id est animam, [0850C] et exteriorem, id est carnem; salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adjudicaverunt; quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die.
 [0868B]   Sunt qui carnem et sanguinem Judaismum velint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a Dei regno; quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo jam et alibi ab Apostolo denotetur, qui post revelatum in se Filium Dei, ad evangelizandum eum in nationibus, statim non retulerit ad carnem et sanguinem (Gal.
 [0865C]   Atquin, substantia nullo modo separabuntur choici atque coelestes, semel ab Apostolo homines dicti.
 [0856A]   Defecerant autem Apostolo verba ad significandum de corpore excessum?
 [0868B]   Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, [0868C] sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris [0869A] puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt.
 [0858A]   Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente Apostolo (Eph.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?
 [0881A]   Figurae enim nostrae fuerunt, Apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et Dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cujus etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.

000-00-00 Serial Number=0224598944
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0888A]   Hinc asserit consuetudinem virgines velandi esse meliorem, nec in Scriptura sacra reprobatam, imo ab Apostolo commendatam, disciplina Ecclesiae confirmatam, [0888B] multis sanctorum exemplis suffultam, ipsismet virginum haud velatarum periculis sancitam.
 [0897B]   Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est: quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab Angelo et ab Apostolo mulierem pronuntiatam: desponsata enim quodammodo nupta: tamen inter [0897C] quodammodo, et verum, satis interest duntaxat in loco: nam alibi ita sane habendum est.
 [0893A]   Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de [0893B] velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat.

000-00-00 Serial Number=0959546089
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1128D]   Item quod [1128D] solo Apostolo uteretur, sed Marcionis, id est non toto.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»