TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Virtutis' [35]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0439083099
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0150A]   Ne ergo confundaris martyrio Domini nostri, neque me vinctum ejus; quia praedixerat: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sanae mentis.

000-00-00 Serial Number=0755485713
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0229B]   Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.

000-00-00 Serial Number=0457828164
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Nec novum est Spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis Deus praefecit: idem enim Joannes non tantum angelus Christi vocatus est, [0623B] sed et lucerna, lucens ante Christum.
 [0624B]   Duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis.
 [0623C]   Et requiescet super illum spiritus Dei, et spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis , spiritus agnitionis et pietatis, spiritus Dei timoris implebit illum (Is.

000-00-00 Serial Number=0583649933
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0446C]   XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est.
 [0375A]   Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, jam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate: nec contempsisse videri potest inquinamentum, cujus materiam non habebat: ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis evaserat.
 [0361B]   Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, [0361C] legis disciplinas; dum tamen tota diversitas in unum et eumdem Deum competat; illum scilicet a quo constat dispositam, sicut et praedicatam.
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0509D]   Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis [0509D] et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, [0510A] ut et futura praenuntiet, et occulta cordis revelet, et sacramenta edisserat.
 [0492B]   CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum; tecum, et caetera.
 [0345B]   Oportet actum ejus ad Scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis.
 [0500C]   Nam si gloria Dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi; vasa autem fictilia Creatoris sunt; ergo et gloria Creatoris est, cujus vasa eminentiam virtutis Dei sapiunt, et virtus ipsa.
 [0463B]   Et tamen adhuc eis manum porrigens: Abhinc, inquit, erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei.
 [0501A]   Quod [0501A] si haec sunt fictilia vasa in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus Domini ; satis ingratus Deus et injustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide ejus tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur.
 [0278A]   Aut si hoc erit divinae virtutis, sive bonitatis, nolle quidem fieri, et prohibere fieri; non moveri tamen, si fiat; dicimus jam motum esse illum qui noluit: et vane non moveri ad factum, qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri: nolendo enim prohibuit.

000-00-00 Serial Number=0945137262
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1067B]   Veritas ipsa suis exemplis usa refulget; Nec cupit ex alieno acres ostendere gressus: Pauperis hoc opus est, propriae virtutis egeni: Haec Paulus docuit magnus mysteria docta, Scilicet in Christo esse decus, tuum, Ecclesia, cernens [1067C] Hujus de latere, ligno pendentis in alto Corporis exanimi sanguis manavit et humor.
 [1072A]   At Jesus Nave filius, Auses ante vocatus, Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine junxit Hinc fluvium scidit, et populum transire coegit; Distribuit terram gratis, promissa paterna; Solem cum luna statuit, dum vinceret hostem; Expulit externas gentes prolemque gigantum; Excidit lucos, aras et templa subegit; Omnia legitima solemnia mente peregit; Nominis exemplum Christi, virtutis imago.
 [1072C]   Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae.
 [1077A]   [1077A] Ergo patres justi, sancti, sine labe prophetae, Adventum Domini multi cecinere futurum; Testanturque fide coelestia jussa profanis, Cum quibus immanes satiati gloria Christi, Consortes virtutis, verba sacrata replentes Firmavere fidem, factis praedicta probando.
 [1087B]   Haec mandata Dei transgressi, sorde reperti Optabant, veniamque fera de morte petebant; Exspectata diu merito venere, sed illis Qui prius audita, at nunc agnovere reperta, Hoc det vera manus Christi, Pater ipse Creator Semper ab aeterno manet, et pia voce requirit; Quodque figuravit, fovet atque figurat et armat, Et jam despectum victor sua luce revestit, Ut maneat virtutis opus cum laude perenni.
 [1065A]   Et reliqui magni reges sanctique prophetae, Non ignorantes certae promissa salutis, Ingentemque, metu pleni, transcendere legem, Venturam summae virtutis imagine molem, Inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham.

000-00-00 Serial Number=0331317365
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0532A]   Sed haec desperatio et perditio penes vos, in caussa gloriae et famae, vexillum virtutis extollunt.

000-00-00 Serial Number=0698350787
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0708B]   Nam et Simon samarites in Actis Apostolorum redemptor Spiritus Sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua in interitum, frustra flevit conversus ad veritatis expugnationem, quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicujus Helenam quamdam tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro Spiritu Sancto.

000-00-00 Serial Number=0208029330
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1155B]   Fontes ex specubus, aliisve umbrosis locis erumpentes, aliquid divinitatis, aut diabolicae potius virtutis, habere credebantur; unde et divinus honor a caeca gentilitate ipsis impendi consueverat.
 [1150A]   Ponit); sed id duntaxat confirmare voluit, quamcunque aquam, per orbem hunc nostrum diffusam, utpote cum primigenia illa prorsus eamdem, aeque a Spiritu Sancto jam nunc adaptatam fuisse, ad salutem hominibus quocumque demum modo conferendam: etsi utique negandum non sit, Baptismum nostrum, utpote Sacramentum a Christo ipso institutum, longe efficacioris virtutis fuisse, quam Baptismum Joannis, qui non per se conferebat remissionem peccatorum, sed solum ad actus poenitentiae, per quos illa fiebat remissio, excitabat: qua de re Interpretes ac Theologi nostri passim videri possunt, nosque suo loco uberius confirmabimus.

000-00-00 Serial Number=0284157276
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0915A]   Secunda virtutis est, contemnere cujus vim optime noris.
 [0915A]   Reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disjunctum, praeter virtutis, etiam modestiae laus est.

000-00-00 Serial Number=0927782714
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1093A]   Protinus innumeri concurrunt ire ministri, Convallantque Deum cum majestate superna; Angelica in terras descendent agmina coelo; Omnes, turba Dei, quibus est divina facultas, Vultibus et forma virtutis spiritus omnes.
 [1093A]   Omnes mirantur, turbantur denique nimbi, Astraque mota pavent, subitae virtutis ab alto.

000-00-00 Serial Number=0318378568
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1250A]   Bonum ejus, etiam qui caeci vivunt summae virtutis appellatione honorant.
 [1251A]   In eam conspirant, in eam foederantur, illam in affectatione virtutis unanimiter student, omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt.

000-00-00 Serial Number=0369674504
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0846B]   Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, Dominus autem eam confirmabat, et Scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis Dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subjiciens: Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur; id est, resurrectionem mortuorum apud Deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae.
 [0884B]   Ecce virtutis futurae liniamenta.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»