TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Verbum' [85]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0325770974
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0133A]   Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit.

000-00-00 Serial Number=0628259003
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0226C]   Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu, ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent.
 [0214B]   Ita principium sive initium, incoeptionis esse verbum, non alicujus substantiae nomen.

000-00-00 Serial Number=0865997553
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0604B]   Denique, ex hac domo Dei [0604B] Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is.

000-00-00 Serial Number=0404673994
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0448C]   Reprobari [0448C] autem habens et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari, inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio ejus apud David (Ps.
 [0448B]   Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud.
 [0414B]   XIX, 15), testibus stabit omne verbum.
 [0394A]   Idipsum postremo verbum vae, olim per Amos in divites affluentes deliciis destinatur: Vae , inquit (Amos.
 [0497C]   Verbum autem hoc Creatoris est, per Prophetam; ejus erit et res, id est regnum, cujus et verbum fiet in regno.
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.
 [0315A]   Interponens enim et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse se ostendit.
 [0497C]   Nec alii Deo gratias dicit, quod nobis victoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi a quo verbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit (II Cor.
 [0503A]   Quid et formam Legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum?
 [0459B]   Transeat age nunc terra et coelum, sic enim Dominus eorum destinavit, [0459B] dum Verbum ejus manet in aevum: sic enim et Esaias praenuntiavit (Is.
 [0497C]   Verbum autem hoc Creatoris est, per Prophetam; ejus erit et res, id est regnum, cujus et verbum fiet in regno.
 [0441B]   Verbum enim, inquit (Is.
 [0497C]   Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud Creatorem: Ubi est, mors, victoria tua, vel contentio tua?
 [0375C]   Imo, quid magnum praestitit tui Christi verbum?
 [0375B]   Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam Creatoris vindicare.
 [0512B]   Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in graeco sonat) recapitulare (id est, ad initium redigere, vel ab [0512C] initio recensere) omnia in Christum, quae in coelis, et quae in terris; nisi cujus erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletiones, dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?

000-00-00 Serial Number=0970468402
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1090A]   [1090A] Ipse prophetarum Verbum Patris ore locutus, Esseque venturum terris, hominemque futurum Praedixit, Christum terris manifeste profatus.
 [1072C]   Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae.
 [1079A]   Illius haec virtus, sapientia, gloria, verbum, Filius, immenso genitum de lumine lumen, Per vatum voces hunc unum clamitat esse.
 [1089A]   Hic Deus, hic et homo verus, verumque locutus, De Patre principium, genitum de lumine lumen, Spiritus et Verbum, Patris imagine virtus; Cum Patre semper erat, unitus gloria et aevo; Omnitenentis enim solus quia verba ministrat, Quem capit in terris, et per quem cuncta creavit.
 [1074B]   Esaias, locuples vates, cui fontes aperti, Tam manifesta fides, verbum Dei ore profudit, Largaque per Christum Patris est promissa voluntas, [1074C] Praetestata viam vitae atque probata per ipsum est: Quem populus sectum ligno sine labe repertum, Immeritum demens crudeli morte peremit.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1083A]   Nam Cherubin cum sit bis binis vultibus unum, Est unum verbum, per quattuor ordine ductum, De Patre quae Christus plenissima pertulit ipse Mandata sperata novi, solatia vitae.

000-00-00 Serial Number=0915113986
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0154C]   Ex quo patescit quo in sensu alibi dixerit: Fuit autem tempus, cum et delictum et Filius non fuit, videlicet quantum ad [0154C] externam per creationem rerum manifestationem, praesertim cum dixit: Fiat lux: nam quantum ad generationem ad intra semper fuit cum Deo Patre Filius ejus verbum et sapientia.
 [0154B]   Sermonem appellandum [0154B] censet Verbum Dei Tertullianus, solum post extrinsecam ejus prolationem, seu manifestationem in universi creatione factam juxta antiquissimorum theologorum loquendi phrasin et modum; fatetur tamen Sermonem in primordio apud Deum fuisse.
 [0153D]   Caeterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum rationem suam, verbum, sapientiam; quam postea ad extra emisit, et factus est sermo exterior.
 [0154C]   Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo [0154D] inventa fuerint.

000-00-00 Serial Number=0592590809
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0400B]   Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de [0400B] potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet, compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum, eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset.

000-00-00 Serial Number=0713419616
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1144A]   Quae Vulgatus noster ad verbum reddit: Apud homines (id est, in hominum opinione) hoc (salvum esse, seu aeternam salutem consequi) impossibile est: apud DEUM autem omnia possibilia sunt.
 [1158C]   Quanquam autem verbum hoc Ciceronianum non sit, adhibuisse tamen id noscitur S.
 [1190D]   Itaque totum hunc contextum ita intelligi vult: «Nisi forte (quod absurdum est) pro Episcopis, Presbyteris et Diaconis haberi promiscue eos omnes placuerit, qui ita dicunt et affirmant: Quorum est proferre verbum Dei, et non abscondere, eorum est et baptizare; [1190D] omnium autem esse proferre verbum Dei: ergo et baptizare, etc.
 [1150D]   Initiare, verbum in sacris praecipue usitatum, est consecrare, seu sacris imbuere, aut potius ad eadem idoneum reddere.
 [1166C]   VI, hoc verbum usurpatum invenio: Tragica scena deformantur (non utique in sequiori sensu, sed magis pro exornantur, accipiendum) columnis, signis, etc.
 [1183A]   XII, ubi de unitate Baptismi verbum facere incoeperat.
 [1164C]   Tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam, praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum: sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Caro factum est, etc.
 [1161A]   Cum audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
 [1187B]   Quoniam Tres sunt, qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, et hi Tres Unum sunt.
 [1190C]   Itaque totum hunc contextum ita intelligi vult: «Nisi forte (quod absurdum est) pro Episcopis, Presbyteris et Diaconis haberi promiscue eos omnes placuerit, qui ita dicunt et affirmant: Quorum est proferre verbum Dei, et non abscondere, eorum est et baptizare; [1190D] omnium autem esse proferre verbum Dei: ergo et baptizare, etc.
 [1190D]   Nimirum verbum Dei, ejusque praedicatio.
 [1162C]   VERBUM, et SPIRITUS SANCTUS.
 [1157B]   III, 7, ex edicto Regis Ninive ad pecora usque extendebatur, ita maceratis, ut jam mortuis propiores, quam vivis, essent, explicat, hocque proprie per verbum enecare significari ait.

000-00-00 Serial Number=0828655362
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0783B]   Vox ista quid caro factum sit contestatur; nec tamen periclitatur, quasi statim aliud sit factum caro, et non Verbum.
 [0781B]   Sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et Dei Verbum potuit sine coagulo in ejusdem carnis transire materiam.
 [0784C]   Ad carnem enim, non ad [0784C] verbum pertinet negotiatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum.
 [0786A]   Factum autem dicendo, et verbum caro factum est consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae asseveravit.
 [0782C]   In vulvam ergo Deus Verbum suum detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet.
 [0768B]   Quale ergo erat, si docens non tanti facere matrem aut fratres, quanti Dei verbum, ipse Dei verbum, nuntiata matre et fraternitate, desereret?
 [0768B]   Quale ergo erat, si docens non tanti facere matrem aut fratres, quanti Dei verbum, ipse Dei verbum, nuntiata matre et fraternitate, desereret?
 [0783B]   Si ex carne factum est verbum caro, aut si ex semine ipso factum est, Scriptura dicat.
 [0783B]   Quoniam, inquiunt, Verbum (Joan.
 [0769A]   Eodem [0769A] sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans, qui verbum Dei audiunt.
 [0787A]   Quod si Verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa; quomodo fontem suum transfudit in ubera, quae, nisi habendo, non mutat?
 [0776A]   Propterea [0776A] Filius Dei descendit, et animam subiit; non ut ipsa se anima cognosceret in Christo, sed ut Christum in semetipsa; non enim se ignorando de salute periclitatur, sed Dei Verbum.
 [0782B]   In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem.
 [0782B]   Nam exinde ut abjecta pareret, et in doloribus pareret, verbum diaboli semen illi fuit.
 [0783B]   Si non ex semine ipso, sed ex alio, jam hinc tracta, ex quo magis credere congruat, carnem factum Verbum, nisi ex carne, in qua et factum est, vel quia ipse Dominus sententialiter et definitive pronuntiavit (Joan.
 [0784B]   Merito, quia Verbum Dei, et cum Verbo Dei spiritus, et in spiritu Dei virtus, et quidquid Dei est Christus.
 [0784B]   Qua caro autem, non ex sanguine, nec ex carnis et viri voluntate: quia ex Dei voluntate Verbum caro factum est.
 [0784C]   Ad carnem enim, non ad [0784C] verbum pertinet negotiatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum.
 [0787B]   Utique Dei Verbum, non viri semen: certe ut pareret filium.
 [0787B]   Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret Dei Verbum; quare non hoc sit tota novitas, ut caro non semine nata, carne processerit?
 [0787B]   Contra si Verbum ex se caro factum est, jam ipsum se concepit, [0787C] et peperit, et vacat prophetia.
 [0782B]   In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem.

000-00-00 Serial Number=0237281621
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1329B]   Vobis autem nulla procedendi caussa non tetrica: aut imbecillus aliquis ex fratribus visitandus, aut sacrificium offertur, aut Dei verbum administratur.

000-00-00 Serial Number=0185902357
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0976A]   Prohibitus enim a Deo fuerat, illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetiam temere pastus, secundum verbum Dei ibidem factum [0976B] super mensam, non est in paternis sepultus: leonis enim in via occursu prostratur, et apud exteros conditus, poenam deserti jejunii luit.
 [0964C]   In illis, inquit, diebus, ego Daniel eram lugens, per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter adloquens: Daniel, homo es miserabilis; ne timueris, quoniam ex die prima qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram Deo, exauditum est verbum tuum, et ego introivi verbo tuo.

000-00-00 Serial Number=0504041612
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0062A]   Inde Verbum.
 [0034B]   Non quasi caeteros reprobans, sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum (Matth.
 [0015B]   Nec tamen propterea caeteri quoque discedendum a vestigiis ejus putaverunt; sed, qui scierunt illum vitae esse Verbum et a Deo venisse, perseveraverunt in comitatu ejus usque ad finem, cum illis, si vellent et ipsi discedere, placide obtulisset.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.
 [0044A]   Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, quia et alibi verbum Dei seminis similitudo est.
 [0068A]   Nam dicit in primis, esse Bython et Silentium; ex his processisse semen, Mentem et Veritatem: ex quibus erupisse Verbum et Vitam: de quibus rursum creatum hominem et Ecclesiam.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.
 [0038B]   Ipse per similitudinem praefiguraverat, ne unam mnam, id est unum verbum ejus, sine fructu in abdito (Luc.

000-00-00 Serial Number=0995119452
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0993C]   Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris, et gladiatorii cruoris, et scenicae foeditatis, et xysticae vanitatis, in lusus, in [0993C] convivia saecularis solemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis; in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit, ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit, debet requiri atque revocari.
 [1021A]   Monens itaque discipulos, omissis omnibus initiis, ad perfectionem magis tendere, nec rursus fundamenta poenitentiae jacere ab operibus mortuorum: Impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt, et donum coeleste gustaverunt, et participaverunt Spiritum Sanctum, et verbum Dei dulce gustaverunt, occidente jam [1021B] aevo cum exciderint, rursus revocari in poenitentiam, refigentes cruci in semetipsos Filium Dei et dedecorantes.
 [0993A]   Proinde in drachmae parabola, ut ex eadem materia provocata, aeque ethnicum drachmani interpretamur; etsi in domo amissam, quasi in Ecclesia; etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad Dei verbum.

000-00-00 Serial Number=0372899115
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0870B]   Demonstrationis corporalis est verbum.

000-00-00 Serial Number=0124020576
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0650A]   Cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum judicatum a Deo sciamus, cur aeque liceat videre, quae facere flagitium est?

000-00-00 Serial Number=0904774845
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1123A]   Hieronymus, cujus integras periodos adduximus in medium, tum ne quid mutilum esset, tum ut intelligat lector qui veterum de Virginitate, hodie tantopere controversa, scripserint; quocirca magnopere optarim exstare huc auctoris libellum, sive prosa conscriptum, sive potius, quod per verbum lusit indicari videtur, carmine.
 [1133B]   Idipsum verbum et in Jonae stertentis somno positum est.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»