TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sacerdotem' [13]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0489224553
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0136C]   Si noster quoque Deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem, et lugubres ritus, et aram rogum, et pollinctorem sacerdotem?

000-00-00 Serial Number=0256550610
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0376A]   Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem, verbo mox Dei emaculatum, offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per Christum Jesum catholicum Patris sacerdotem.
 [0493B]   Quid [0493B] Ezechias, ad Melchisedech Altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum jam accepta decimarum oblatione benedixit?

000-00-00 Serial Number=0125165701
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1080B]   Ergo sacerdotem magnum decet hostia sancta, Quam digne perfectus habens, offerre probetur: Corpus habet, haec est mortalibus hostia viva: [1080C] Hanc dignam magnis, pro cunctis obtulit unam, Hircorum species homines dicat esse repulsos Ex duobus populis steriles, sine fructibus ambos, Quos in Evangelio Dominus quoque dixit, et haedo Abs ovibus cerni stantes in parte sinistra, Esse quidem quosdam Domini pro nomine passos; Sic actum sterilem, fructum velasse, supremo Hos merito dignos arae, decet esse prophetas; Abjectos alios, Lazaro ut dives iniquus, In sua duritie qui permansere repulsi.

000-00-00 Serial Number=0695040643
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1163C]   Sic enim de Aarone in Sacerdotem consecrando Deus ipse, Exod.
 [1170C]   Moyses, SACERDOTEM baptizantem: virga hujus legislatoris Jesu Christi CRUCEM: Israelita in mari CHRISTIANOS qui baptizantur: Aegyptii demersi, et dux eorum Pharao, daemones, de imperio quod in nos exercebant, dejectos.

000-00-00 Serial Number=0395755172
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0926C]   Et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum, aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum virginibus ac univiris, et ascendet sacrificium [0927A] tuum libera fronte?
 [0923A]   Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, [0923A] cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem!

000-00-00 Serial Number=0250093520
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0668C]   Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem.

000-00-00 Serial Number=0255132675
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0937A]   Quorum si exempla circumspicis, alicujus David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicujus Salomonis etiam uxoribus divitis; meliora sectari jussus, habes et Joseph unijugum, et hoc nomine, audeo dicere, patre meliorem; habes Moysen, Dei de proximo arbitrum; habes Aaronem, principalem sacerdotem.
 [0939A]   Dum ad sententias pervenimus, ecce statim quasi in limine, duae nobis antistites christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia: alia pudica, in Zacharia sacerdote; alia integra, in Joanne antecursore; alia placans Deum, alia praedicans Christum; alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens [0939B] quam propheten, scilicet eum, qui non tantum praedicaverit, aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum.

000-00-00 Serial Number=0223352611
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1022B]   Oportet enim cum pervenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima; et ubi introierit eam sermo Dei, et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim, et abjici foras sensus mortiferos et cruentos; nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem [1022C] praeliatorem imposuit (Apoc.

000-00-00 Serial Number=0306180596
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0807B]   Absit, absit, ut Deus manuum suarum operam ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum!


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»