TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Pudicitiae' [31]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0352844298
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1281B]   Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis Dei, et cura et providentia: qui lilia agrestia vestit, qui volatilia coeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victuque vestituque curari; spondens, scire se, quid cuique servorum suorum opus sit: non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non gallicos multos, nec germanicos bajulos, quae nuptiarum gloriam accendunt; sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est.

000-00-00 Serial Number=0007427216
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0305B]   Ad haec innocentiae, pudicitiae, et justitiae, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis praescripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur (Levit.

000-00-00 Serial Number=0784828365
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0535A]   Nam et proxime, ad lenonem damnando christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
 [0477B]   Inde disceditur non in catervas caesionum neque n classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, [0477B] sed ad eamdem curam modestiae et pudicitiae ut qui non tam coenam coenaverint, quam disciplinam.

000-00-00 Serial Number=0166675210
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0719B]   Caeterum, quid caro sine anima, perinde in operatione probitatis, justitiae, tolerantiae, pudicitiae?

000-00-00 Serial Number=0066483796
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1164A]   Cum paulo ante dixisset: ου θεμις δολερα ειματα, χρισματα εις της αληθειας εισιεναι πολιν: nefas est vestes dolosas, et unguenta in civitatem veritatis ingredi; paulo post ita habet: Foemina semper τω της σωφροσυνης χρισματι συναλειφεσθω, divina pudicitiae unctione ungatur, sancto delectata μυρω, unguento, nempe Spiritu.
 [1197D]   Non assequor, nisi ita intelligat Tertullianus, quod nimirum comite, ac velut pudicitiae suae praesidio, destituta, sola sit, et sic inter viros vagetur.

000-00-00 Serial Number=0668510675
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0759C]   Disciplina justitiae, pudicitiae, patientiae, [0760A] misericordiae, innocentiae?

000-00-00 Serial Number=0645572126
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1316B]   Sed enim perseverant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem sui speciem circumferentes, quam foeminae nationum, a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum in his, qui Deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis.
 [1316A]   Ea salus nec foeminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae statuta est.
 [1317A]   Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle; vel etiam nolle, attamen non denegare.
 [1325B]   An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.
 [1325B]   Quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibemus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur?
 [1322A]   Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus [1321C] lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, [1322A] quibus studium pudicitiae est!
 [1326A]   Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis, dignoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant; adeo, si desint, irritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam.
 [1330A]   VI, 20); magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem.
 [1330B]   Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae?
 [1332A]   Pudicitiae christianae satis non est esse, verum et videri.
 [1334A]   Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae.

000-00-00 Serial Number=0302461505
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0950A]   Denique, apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae.

000-00-00 Serial Number=0755072176
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1258B]   Quod et si pretio in foeminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia contemnendi lucri ordinatur.
 [1258C]   Nemo impudicus non impatiens [1258C] pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis et inquietus quietis.

000-00-00 Serial Number=0564903736
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1000B]   Age tu, funambule pudicitiae et castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filium disciplina ejusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans.
 [0979A]   Pudicitiae amore Tertullianus in haeresim lapsus, libro hoc errorem Montani prosecutus de non recipiendis poenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus; laude pudicitiae praemissa, idipsum hujus libri argumentum paucis indicat (fassus, se retro, nempe cum librum de Poenitentia scriberet, alterius fuisse sententiae); maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio.
 [1015A]   Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando veniae tempus cum damnatione concurrat quam excludit.
 [0979A]   Pudicitiae amore Tertullianus in haeresim lapsus, libro hoc errorem Montani prosecutus de non recipiendis poenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus; laude pudicitiae praemissa, idipsum hujus libri argumentum paucis indicat (fassus, se retro, nempe cum librum de Poenitentia scriberet, alterius fuisse sententiae); maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio.
 [0980C]   [0980C] Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni.
 [1020D]   [1020D] Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine [1021A] ulla restitutionis mentione.
 [0988B]   Sciunt luci mei et mei montes, et vivae aquae, ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae procuremus.
 [0989C]   Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, justitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae.

000-00-00 Serial Number=0319918334
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0911B]   Sed et vos admonemus alterius pudicitiae, mulieres quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis [0911C] exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut [0912A] quia rejicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae, neque nudae incendentes.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»