TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Potuisse' [43]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0056675434
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0236A]   Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam ejus a Deo potuisse converti.
 [0199A]   Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere.
 [0208B]   Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.
 [0198B]   Negat illum ex semetipso facere potuisse: quia partes ipsius fuissent, quaecumque ex semetipso fecisset Dominus.
 [0210B]   Ita unde bonum constitit, jam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse.
 [0199B]   Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino.
 [0210B]   Necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negavit procedere potuisse.
 [0198B]   Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.

000-00-00 Serial Number=0356321990
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0609B]   Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur.

000-00-00 Serial Number=0794479489
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0428A]   Saepe jam fiximus, nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium Deum promulgasset.
 [0255B]   Age igitur, ad lineas rursum et in gradum; persuade deum ignotum esse potuisse.
 [0292C]   Denique, et bonitas Dei a primordio operum perspecta, persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet, quod ipsa commisit.
 [0402C]   Sperabat enim, sicut omnes opinabantur ex similitudine documentorum, potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est major, ipse scilicet Dominus, qui venturus exspectabatur.
 [0446C]   Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum?
 [0296A]   Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
 [0256A]   Sed breviter proponam, et plenissime exsequar praescribens deum ignorari nec potuisse, nomine magnitudinis, nec debuisse, nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro Creatore.
 [0454A]   Quod si ad ea facis respondere Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet sapientia captum.
 [0450C]   Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse praesumeretur, quam Dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse.
 [0316B]   Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis.
 [0404C]   Nos contrario dicimus: primo, non potuisse illi annuntiari, quod mater et fratres ejus foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent; quos utique norat qui adnuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant.
 [0327B]   Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.
 [0258D]   Sed non potuisse, indignum Deo est; Noluisse, an dignum volo inquirere.
 [0329A]   Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [0329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.
 [0379C]   Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis.
 [0485B]   In totum enim praescriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse ejus Dei, quem destruere deberet, si non illi doceret.
 [0383B]   De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non Dominum sabbati circumferret Christus.
 [0462B]   Porro, si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciverat, in tantum scelus ruere, noli jam de Creatore circa Adam retractare, quae in tuum quoque Deum retorquentur, aut ignorasse illum qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat; aut noluisse, si et sciebat et poterat; atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.

000-00-00 Serial Number=0656215489
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0166A]   Ergo quia si voluit semetipsum sibi Filium facere, potuit; et quia si potuit, fecit: tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.
 [0186B]   Si quasi Patrem, doceat Praxeas, tanto tempore Christum cum eis conversatum, Patrem aliquando, non dico intelligi, verum vel aestimari potuisse.
 [0162B]   At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quae facta sunt per illum.

000-00-00 Serial Number=0979882002
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0286A]   Miramini hominem [0286A] aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse in reprobanda?

000-00-00 Serial Number=0969758928
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0703B]   Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti [0703C] et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.
 [0697B]   Audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse, sic [0697C] ex mortuis vivos effici senior sermo est.

000-00-00 Serial Number=0054998755
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1178C]   Baptismo Joannis, Noster docuerat, caeteros Apostolos non Baptismo Christi, sed solo Joannis baptizasse, consequenter et illos nonnisi baptismum Joannis obtinere potuisse.
 [1184D]   Perduraverit, sane ante hunc annum (quippe sub ipsa persecutione conventus Christianorum publici imperatorio Edicto nimis severe prohibiti fuerant), adeoque nonnisi annis ab edito Libro de Baptismo ferme 18, reddita demum pace Ecclesiae, celebrari non potuisse.
 [1185B]   Intermedium (forte autem et unus insuper alterve intercesserat) impleri potuisse.

000-00-00 Serial Number=0822167456
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0760B]   Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse.

000-00-00 Serial Number=0889496803
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1307B]   Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse.

000-00-00 Serial Number=0268502414
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0035A]   Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit [0035B] Paulo reprehendendi antecessores.
 [0064A]   Hunc autem conceptum esse ex altero aeone aeonibus inferioribus permixto: seque postea, cum in superiora voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi, non potuisse ad superiora pervenire, in medietate relictum, extendisse totum, effecisse sic coelum.

000-00-00 Serial Number=0326004624
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1024A]   V, 5, XIII, 11), ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse.

000-00-00 Serial Number=0757440865
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0848C]   [0848C] Male Deum norunt, qui non putant illum posse, quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Joannis norunt.

000-00-00 Serial Number=0088803530
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903B]   Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»