TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nuptias' [49]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0901131213
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0601C]   [0601C] Denique simul coepit et Coelo vox insolescere et ubera terrae lapilliscere, faciunt nuptias inter se.

000-00-00 Serial Number=0347429752
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287D]   Secundas nuptias ob liberos suscipiendos non expedire, c.
 [1292A]   Hoc loco dicet aliquis: Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentilis a Domino allegitur, et olim, id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in iis perseverare jubeatur?
 [1287D]   Nuptias secundas Deo minus placere, c.
 [1279B]   Caeterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit.
 [1287D]   [1287C] Ejusdem fere argumenti hic liber [1287D] cum superiore, nisi quod, humanae fragilitatis memor, uxorem Auctor adhortatur, ut si secundas nuptias aliquando cogitaverit, a matrimonio cum [1288C] gentilibus abstineat, utpote illicito, stupro simili, [1288D] fidei nocido, ad infidelitatem prono, alienoque ab Ecclesiae sacramento matrimonii, quod magnifice describitur.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.
 [1280A]   Nam disjunctis matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt.
 [1290A]   Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de Ecclesia tolleret, id est, gentili conjungeretur, idque ab aliis retro factum recordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura ejus facti licentiam profert.
 [1283A]   Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant: sed cum dicit, nubebant et emebant , insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent: alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi voluntatem.
 [1292B]   Tunc si secundum Scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehenduntur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sanctificantur: sine dubio isti, qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt, in qua non sunt deprehensi.

000-00-00 Serial Number=0310230911
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0280C]   Non enim projicimus, sed deponimus nuptias: [0281A] nec praescribimus, sed suademus sanctitatem; servantes et bonum, et melius pro viribus cujusque sectando; tunc denique conjugium exerte defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem Creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit, in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus.
 [0442C]   Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem?
 [0243C]   In primis itaque post invectivam in Marcionem Ponticum, quod nuptias abstulerit, Evangelia corroserit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei amiserit; jam destinandum haereticum docet; quia, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat; sicuti latius libro DE PRAESCRIPTIONIBUS ADVERSUS [0243D] HAERETICOS sustinuerit.
 [0433C]   Si non Creatoris: nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, Deum suum intuens detestatorem nuptiarum.
 [0382B]   Ecce legem tui quoque Dei impugnas: Nuptias non conjungit, conjunctas non admittit, neminem tinguit nisi coelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat.
 [0247B]   Quis enim tam castrator carnis castor, quam qui nuptias abstulit?
 [0487A]   Certe praescribens, Tantum in Domino esse nubendum; ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur Creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis.
 [0454B]   Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt: Ut filii hujus aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum est Creatoris, nuptias permittentis, se autem quos Deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, jam et hic non nubere, quia non sint filii hujus aevi: quando de nuptiis illius aevi consultus, non de hujus, eas negaverat de quibus consulebatur.

000-00-00 Serial Number=0454237103
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0727A]   Astyages Medorum regnator, quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae finxisse somnio viderit, Herodotus refert: item anno post nuptias ejus ex hisdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse.

000-00-00 Serial Number=0112489522
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0925A]   Jam et primas, id est, unas nuptias destruis.
 [0915B]   Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job, I, 21), ut Domino visum est, ita factum est: et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem Dei nitimur, volentes habere rursus, quod habere nos noluit.
 [0920C]   At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum.
 [0925B]   [0925B] Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo; sed in tertium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti: quia nec prohibere plures nuptias voluit, qui de secundis provocandis retractavit.
 [0927B]   Habe aliquam uxorem spiritalem, adsume de viduis, fide pulcram, paupertate dotatam, aetate signatam: bonas nuptias feceris.
 [0929A]   Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.

000-00-00 Serial Number=0304419279
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0685B]   Nuptias [0686A] quoque celebrari non magis Deus prohibet quam nomen imponi.

000-00-00 Serial Number=0916068971
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0954B]   Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in [0954B] hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.
 [0957A]   Credo quibus nuptias saepe deducimus, et coenas quotidie coquimus.

000-00-00 Serial Number=0456303000
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0941A]   Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum, sive per nuptias, sive [0941B] vulgo, alterius viri admissio adulterium pronuntietur a Deo.
 [0944A]   Si enim secundas nuptias permittit, quae ab initio non fuerunt, quomodo adfirmat omia ab initium recolligi [0944B] in Christo?
 [0950C]   Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas, juxta adulterium judicamus?
 [0950C]   Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, [0950D] quam cibos reprobamus, si saepius jejunamus.
 [0952B]   Exsurget regina Carthaginis, et decernet in christianas, quae profuga, et in alieno solo, et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset; ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario [0952C] uri quam nubere.
 [0929C]   Mediam autem se viam tenere inter eos qui negant nuptias, et alios qui plures repetitas inducunt; adeoque Monogamiam tuetur, docetque novam non esse hanc disciplinam, sed veterem et propriam Christianorum.
 [0930C]   [0930B] [0930C] Haeretici nuptias auferunt, Psychici ingerunt.
 [0934A]   Et nunc recogitans ista, facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse Paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum, quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intelligas.
 [0937A]   Quorum si exempla circumspicis, alicujus David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicujus Salomonis etiam uxoribus divitis; meliora sectari jussus, habes et Joseph unijugum, et hoc nomine, audeo dicere, patre meliorem; habes Moysen, Dei de proximo arbitrum; habes Aaronem, principalem sacerdotem.
 [0940B]   XVIII, 3; XXIX, 14); cum consortes illis facit alios post nuptias pueros; cum ad simplicitatem columbae (Matth.
 [0940B]   X; Luc XV, 13, 19), semel apud unas nuptias coenat multis utique nubentibus.

000-00-00 Serial Number=0897551596
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1012C]   Indulget sane non adulteria, sed nuptias: [1012D] parcit sane matrimoniis, non stupris: tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur; studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.
 [0983B]   Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus si forte tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas.
 [0990B]   XXXVIII, 18), et turpes de prostitutione nuptias, propter Osee (Ose.
 [1009A]   Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur.

000-00-00 Serial Number=0825453758
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0904B]   Sed et si propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere, et nuptias pati.
 [0905A]   Ostendit enim [0905A] etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum.
 [0911B]   Sed et vos admonemus alterius pudicitiae, mulieres quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis [0911C] exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut [0912A] quia rejicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae, neque nudae incendentes.

000-00-00 Serial Number=0974303424
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1122C]   Certe Tertullianus, cum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia, et praeceptor meus Gregorius Nazianzenus, Virginitatem et Nuptias disserens graecis versibus explicavit (Adv.
 [1130D]   De repromissionibus futurorum, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis [1130D] Joannis; quam si juxta literam accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire; latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinae ecclesiae pontifex, elegantem scribit librum; irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias et cunctarum gentium servitutem; rursusque bella, exercitus ac triumphos, et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»