TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Norit' [11]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0107129872
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0138B]   Superest, ne antiquitas suum quoque habuerit sacramentum, novitatem christianam recensere, quasi et de Deo aliam, ac proinde disciplina quoque aemulam, cujus sophia filios suos jugulare non norit.

000-00-00 Serial Number=0769716978
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0392A]   Et admonitio autem et comminatio, ejus erunt qui norit irasci.
 [0266C]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.
 [0392A]   Nemo enim admonebit, et nemo comminabitur ne quid faciat, nisi quid factum vindicabit: nemo vindicarit, nisi qui norit irasci.

000-00-00 Serial Number=0172519624
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0687A]   Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum Deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθησεις αναμνησεις, id est, discentias reminiscentias esse: venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari.
 [0650B]   Sed et medicinam inspexi, sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam, unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit.

000-00-00 Serial Number=0729919791
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0775B]   Sed adeo non ignorat, ut auctorem, et arbitrum, et statum suum norit.

000-00-00 Serial Number=0947794974
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0097C]   At enim Christianus nec januam suam laureis infamabit, si norit quantos deos etiam ostiis diabolus affinxerit, Janum a janua, Limentinum a limine, Forculum et Cardam a foribus et cardinibus et apud Graecos Thyreum Apollinem et Antelios daemonas.

000-00-00 Serial Number=0061442375
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0667A]   [0666C] Plane impensius respondebimus ad excusationes [0667A] hujusmodi artificum, quos nunquam in domum Dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit.

000-00-00 Serial Number=0106181324
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0965C]   An autem et Apostolus xerophagias norit, qui majora celebraverat, sitim et famem et multa jejunia, qui ebrietates et commessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et assiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (caeterum, stomacho magis consuetudo prodesset) [0966A] hoc ipso abstinentiam vini dignam Deo suasit, quam ex necessitate dissuasit (Cf.
 [0970B]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»