TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Modis' [28]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0721788704
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0134B]   Nimirum praescribes Deo, quibus temporibus, aut modis, aut locis de familia sua judicet, quasi non et praejudicare judici congruat.

000-00-00 Serial Number=0062947512
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0205B]   His enim tribus modis aliena sumuntur, jure, beneficio, impetu; id est, dominio, precario, vi.

000-00-00 Serial Number=0381206930
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0637A]   Igitur, quoniam adhuc contendunt Judaei necdum venisse Christum eorum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant Judaei exitum suum, quem post adventum Christi relaturi praecinebantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interfecerunt.
 [0622B]   X, 4) multis modis et figuris praedicatus est: ideo is vir qui in hujus sacramenti imaginem parabatur, etiam nominis Dominici inauguratus est figura, ut Jesus nominaretur.
 [0611A]   Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet.
 [0632A]   [0632A] Hujus autem signi sacramentum variis modis praedicatum est, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Judaei non essent credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Ejiciemini de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem.

000-00-00 Serial Number=0338721156
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0483C]   Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris.
 [0504B]   Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo [0504B] Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent.
 [0256B]   Ante omnia quidem, quale est, ut qui Deum agnoscis Creatorem, et priorem de [0256B] notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus jam in alio didicisti Deum nosse?
 [0270B]   Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.
 [0299B]   His enim modis ostendimus eum cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam Deo et naturalem, nec obventitiam deputandam, quae in Domino inventa sit arbitratrix operum ejus.

000-00-00 Serial Number=0916801035
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0501A]   Ostendimus totum statum nostrum, et [0501A] quibus modis probare possimus ita esse, sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum.
 [0384A]   Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non major auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus, quam aetatis annalibus suppetisset.

000-00-00 Serial Number=0268193722
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0669B]   Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito: nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus defusa, et [0669B] ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata.

000-00-00 Serial Number=0644618690
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0083A]   Coronam si forte fascem existimas florum per seriem comprehensorum, [0083A] ut plures simul portes, ut omnibus pariter utaris, jam vero et in sinum conde, si tanta munditia est: in lectulum sparge, si tanta mollitia est: et in poculum crede, si tanta innocentia est, tot modis fruere, quot et sentis.
 [0092C]   X): dum tamen, suscepta fide [0092C] atque signata, aut deserendum statim sit, ut a multis actum, aut omnibus modis cavillandum, ne [0093A] quid adversus Deum committatur, quae nec ex militia permittuntur; aut novissime perpetiendum pro Deo, quod aeque fides pagana condixit.

000-00-00 Serial Number=0161034703
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664A]   Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est: sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tam venas defundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis [0664B] praecavenda sit idololatriae latitudo.
 [0664B]   Plerique idololatriam simpliciter existimant his solis modis interpretandam: si quis aut incendat, aut immolet, aut polluceat, aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur: quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis, et in amplexibus, et in ipsa carnis congressione censendum: aut homicidium in sola sanguinis profusione, et in animae ereptione reputandum (Matth.

000-00-00 Serial Number=0862213910
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0964B]   I, 17) qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis [0964C] de Deo impetraretur agnitio sacramentorum.
 [0958B]   Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.

000-00-00 Serial Number=0444894552
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0936C]   Duas dispositiones ejus, binis inter se modis diversas, miscere non poteris.
 [0940A]   Jam vero si Christus reprobat Scribas et Pharisaeos, sedentes in cathedra Moysi, nec facientes quae docerent, quale est ut ipse super cathedram suam collocaret, qui sanctitatem carnis praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus modis insinuarat et docendam et agendam, in primis de suo exemplo, tunc de caeteris argumentis; [0940B] cum puerorum dicit esse regnum coelorum (Matth.

000-00-00 Serial Number=0325697839
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1040A]   Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen modis ad Graios estis?

000-00-00 Serial Number=0734252334
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0807B]   Bonum Deum novimus; solum optimum a Christo ejus addiscimus; qui dilectionem mandans, post suam, in proximum, faciet et ipse quod praecepit: diliget carnem, tot modis sibi proximam, etsi infirmam (Matth.
 [0809A]   Quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam Dei ipsius potentiam, et potestatem, et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum, et devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere?

000-00-00 Serial Number=0543195784
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0643A]   Quae vero voce et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent.
 [0646A]   Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatriam committant, de apparatibus, de locis.
 [0655C]   [0655C] Quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur, placitum Deo esse [0656A] aut congruens Dei servis quod Domino placitum non sit, si omnia propter diabolum instituta, et ex diaboli rebus instructa monstravimus: nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non est, vel Deo displicet: hoc erit pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei ejeramus.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»