TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Israelis' [50]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0722299397
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0128A]   Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt a Domino, utique pertinentia quoscumque Dominus Deus Israelis perinde de Aegypto superstitiosissimi saeculi, et de domo humanae servitutis eduxerit.
 [0136A]   Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Isaiam hic exclamat: Ego Dei sum; et hic vociferatur: In nomine Jacob; et alius scribit, In nomine Israelis (Is.
 [0130B]   Nos autem de Deo alibi dimicantes, et de reliquo corpore haereticae cujusque doctrinae, nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius Dei, quam Israelis, eam defendentes voluntatem, quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex judiciis punitae idololatriae.

000-00-00 Serial Number=0545302153
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0624B]   Si neque contendit, neque [0624B] clamavit, neque audita est foris vox ejus , qui arundinem contusam, id est quassam Israelis fidem, non comminuit; qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit (Isa.

000-00-00 Serial Number=0982482851
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0466B]   Nam cum duo ex illis iter agerent, et Dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis; utique suum Christum, id est Creatoris.
 [0494A]   Et beatum eum dicent; quoniam benedictus Dominus Deus Israelis, [0494B] qui facit mirabilia solus.
 [0353C]   V, 6) mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech; id est, coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis.
 [0416B]   Suscipio in me personam [0416B] Israelis.
 [0416A]   De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo, quam solebat a Creatore: proinde tunc oculos percutiens filiorum Israelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.
 [0423C]   XLII): quoniam ipse erat, qui positus a Patre illuminatio Nationum annuntiabatur, utique Deo illuminandarum etiam Israelis, utique per agnitionem Dei pleniorem.
 [0370B]   VII, 27); ne scilicet Christus Israelis videretur.
 [0456B]   XLIV, 5) demonstravit: Hic dicet: Ego Dei sum, et clamabit in nomine Jacob, et alius inscribetur in nomine Israelis.
 [0514C]   Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo.
 [0466C]   Itaque quod existimaverant, id volens credi se, eum se confirmabat quem existimaverant, Creatoris scilicet Christum redemptorem Israelis.
 [0446D]   Sed hac cum maxime [0446D] pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat; quod cum multi essent illic leprosi, et prophetes non deesset, etiam edito documento, nemo decucurrisset ad Deum operantem in prophetis.
 [0401C]   VII), incredibile si is professus est talem se fidem nec in [0401C] Israele invenisse, ad quem non pertinebat fides Israelis.
 [0456C]   Quod est interpretatio Israelis.
 [0312A]   Evenit enim in bonis factis poenitentiae confessio, ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a Creatore, qui non deliquerat, cum Saulem assumit in regnum, et Sancto Spiritu auget; optimum enim adhuc: qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime allegerat, sed nec ignoraverat ita eventurum, nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem Deo ei, quem Deum non negans, confiteris et providum.
 [0515A]   Si autem conversationi Israelis, quae est in religione Dei Creatoris, et testamentis, et promissioni, et ipsi Deo eorum, proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius Dei Christus de longinquo admovit Creatori.
 [0370B]   Ecce venit in synagogam; certe ad oves perditas domus Israelis.
 [0418C]   Profectionem filiorum Israelis, Creator, etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum, et vestium, praeter oneribus consparsionum offarcinatam eduxit de Aegypto: Christus [0419A] autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit.
 [0401C]   Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Israele umquam fuisse; caeterum, dicens talem fidem debuisse inveniri in Israele; quique ad hoc venisset, ut eam inveniret, Deus scilicet et Christus Israelis, quam non sugillasset, nisi exactor et sectator ejus.
 [0438B]   II, 31): Numquid solitudo factus sum domui Israelis?
 [0354B]   I, 7), civitates eorum exustae igni , regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est filia Sion, tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula ; ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non [0354B] intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Israelis.
 [0514D]   A quibus supra dixit: a Christo Creatoris, a conversatione Israelis, a testamentis, a spe promissionis, a Deo ipso.
 [0514C]   Utique eo, cujus erat conversatio Israelis, et testamenta, et promissio.
 [0464A]   Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus: nationes, Romani qui cum Pilato fuerant; populi, tribus Israelis; reges, in Herode; archontes, in summis sacerdotibus.

000-00-00 Serial Number=0889873862
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0168D]   Tu enim es Deus noster, et nesciebamus, Deus Israelis.
 [0176B]   Sed et nomina Patris, Deus omnipotens, Altissimus , Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est.
 [0176B]   Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit [0176C] potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt.
 [0176C]   Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit [0176C] potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt.
 [0177C]   Itaque praeter semetipsum non esse alium Deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis, etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est, alium Deum, et alium Christum.
 [0167A]   XLIX, 16): Magnum tibi est ut voceris filius meus ad statuendas tribus Jacob, et ad convertendam dispersionem Israelis.

000-00-00 Serial Number=0698401511
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1204C]   Atque haec est illa figura Israelis, ex qua supra Noster dicit, exprobrationem a Christo in diabolum retortam fuisse.

000-00-00 Serial Number=0118216515
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1332B]   Ne dilexeritis aurum, in quo prima delicta populi Israelis denotantur (Cf.

000-00-00 Serial Number=0010077655
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0109A]   Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth.
 [0109A]   Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus, et usque in finem incedimus; et nulla civitas excepta est, qua per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis injuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus.
 [0109B]   Sic igitur et fugae praeceptum Apostolorum conditio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis.
 [0109C]   X, 33): Non consummabitis, inquit, civitates Israelis.

000-00-00 Serial Number=0818075776
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0962A]   Et Allophyli praelio admovebant: ibi demum Dominus intonuit voce magna super Allophylos, et confusi sunt, et corruerunt in conspectu Israelis; et processerunt viri Israel ex Maspha, et persecuti sunt Allophylos, et usque Betchor ceciderunt pastos impasti, armatos [0962B] inermes.
 [0963C]   II, 37), [0963C] Anna prophetis filia Phanuelis, quae infantem Dominum et agnovit, et multa super eo praedicavit exspectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum veteris univirae viduitatis, jejuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis assideri Ecclesiae debeat, et a nullis magis intelligi Christum, quam semel nuptis, saepe jejunis.

000-00-00 Serial Number=0130836785
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1193A]   Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan.

000-00-00 Serial Number=0419787645
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0047A]   Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem [0047B] deduceret Dei creatoris.

000-00-00 Serial Number=0558733404
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0995B]   Judaei enim apostatae filii pronuntiantur; generati quidem, et in altum elati, sed qui non computaverint Dominum, et qui dereliquerint Dominum, et in iram provocaverint Sanctum Israelis (Isa.
 [0996A]   Christianum enim de restitutione Judaei gaudere, et non dolere conveniet; siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis exspectatione conjuncta est (Rom.

000-00-00 Serial Number=0062001109
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0822B]   XIII), Tyri, et Aegypti, et Babylonis, et Idumaeae, et Carthaginiensium navium; ut cum ipsius Israelis plagas aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant.
 [0824B]   Nam posteaquam edixit: Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegendarum scilicet a Deo, et congregandarum cum reliquiis Israelis; inde jam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Joelem, et Danielem, et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore; sonitus maris, et motus refrigescentium hominum, prae metu et exspectatione eorum quae immineant orbi terrae.
 [0838A]   Si enim ad res Judaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossium, subjecisset, Ossa ista, omnis domus Israelis est; et caetera deinceps.
 [0839A]   In summa, si proprie in Israelis [0839B] statum resurgentium ossium imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum, et redanimandarum reliquiarum, et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum?
 [0880B]   Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa [0880C] habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie [0881A] Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»