TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Intelligenda' [11]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0975278318
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1304A]   Haec sunt quae Apostoli vox illa sub brevitate intelligenda nobis reliquit; haec tibi suggere, si opus fuerit; his te ab exemplis quarundam reflecte.

000-00-00 Serial Number=0963733554
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0138B]   Plane alia in Christo et divinitas et voluntas et schola, martyria aut nulla in totum, aut aliter intelligenda mandarit, qui neminem ad hujusmodi discrimen hortetur, qui pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit.

000-00-00 Serial Number=0820084155
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0225A]   Caeterum, aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intelligenda esset, tenebras dico, et abyssum, et spiritum, et aquas, aut non habebat.

000-00-00 Serial Number=0223383427
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0611A]   Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet.

000-00-00 Serial Number=0783932388
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0313A]   Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehendentur in judice, nec hoc nomine suo malum judicem ostendunt; ita et malitia haec erit intelligenda nunc, quae ex illis malis judicariis deputata, cum ipsis competat judici.
 [0326C]   Alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intelligenda quam scripta sunt.

000-00-00 Serial Number=0728445172
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0159A]   Eversio enim monarchiae illa est tibi intelligenda, cum alia dominatio suae conditionis et proprii status, ac per hoc aemula, superducitur; cum alius Deus infertur adversus Creatorem.

000-00-00 Serial Number=0203927815
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1159A]   Potest autem Noster hic dupliciter intelligi, scilicet de reatu poenae: quo sublato utique ipsa poena locum non amplius habet, vel quod verius arbitror, de reatu culpae: et tunc haec sententia nequaquam generaliter intelligenda erit; cum inter Theologos omnes certum sit, per poenitentiam deleta culpa mortali nihilominus remanere reatum poenae; attamen, cum antea aeterna fuisset, nonnisi temporaliter in purgatorio persolvendae.

000-00-00 Serial Number=0287916899
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0958A]   Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.

000-00-00 Serial Number=0192138612
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0874C]   Itaque, cum carni conveniat ordo in utroque Adam, non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in spiritum vivificantem, distincti sint; aeque distinctio eorum carni distinctionem praejudicavit, ut de carne sit dictum: Non primum quod spiritale, sed quod animale, [0874C] postea quod spiritale; atque ita eadem sit et supra intelligenda, et quae seminetur corpus animale, et quae resurgat corpus spiritale; quia non primum quod spiritale, sed quod animale; quia primus Adam in animam, novissimus Adam in spiritum.

000-00-00 Serial Number=0948406577
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1130C]   De repromissionibus futurorum, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis [1130D] Joannis; quam si juxta literam accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire; latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinae ecclesiae pontifex, elegantem scribit librum; irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias et cunctarum gentium servitutem; rursusque bella, exercitus ac triumphos, et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»