TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Haereticus' [41]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0019998610
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0151A]   Et si fidem Commentarii voluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Jerusalem.

000-00-00 Serial Number=0953229904
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0197B]   Hermongenis autem doctrina tam novella est, denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus etiam turbulentus, [0197C] qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis, [0198A] officium bonae conscientiae judicet.

000-00-00 Serial Number=0105623424
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0381B]   Nunc illud tuebor, ut demonstrem et Joannem Christo, et Christum Joanni convenire, utique prophetae Creatoris, qua Christum Creatoris; atque ita erubescat haereticus, Joannis ordinem frustra frustratus.
 [0331C]   Desinat nunc haereticus a Judaeo, aspis (quod aiunt) a vipera mutuari venenum; evomat jam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum.
 [0407C]   Quid dicit haereticus?
 [0400C]   Eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani, si quam putat, stipulam revincat.
 [0516B]   Hic captus haereticus fortasse mutavit, ut dicat Deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset Deus conditor omnium.
 [0482B]   Totum, quod sciam, Vetus Testamentum omnis haereticus irridet.
 [0496A]   Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Factus primus homo Adam in animam vivam; novissimus Adam in spiritum vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse.
 [0510C]   Sed flammam et ignem delendo haereticus exstinxit, ne scilicet nostratem Deum faceret.
 [0491B]   Melius non credimus in Christum futurum, quam haereticus in nullum.
 [0486B]   Quid dicet haereticus?
 [0286C]   Confessus est seductionem; non occultavit seductricem: rudis admodum haereticus fuit.
 [0329B]   Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Judaeo, rationem quoque errorum ejus, a quo ducatum mutuatus, in hac argumentatione, caecus a caeco in eamdem decidit foveam.
 [0248A]   Non negabunt discipuli ejus primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius literis [0248A] testibus: ut hinc jam destinari possit haereticus, qui, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat.
 [0417C]   Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo judice promitti hanc Christi lenitatem.
 [0264A]   Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, ejus [0264B] esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam ejus qui visibilia operatus, invisibilium quoque fidem fecerit, cum justius multo sit aliquibus exemplariis annuere, quam nullis?
 [0483C]   Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem.
 [0267A]   De quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub [0267B] Pio impius.
 [0516A]   Rapuit haereticus in praepositionem, et ita legi fecit: Occulti ab aevis Deo, qui omnia condidit.
 [0434B]   Proinde igitur aut et hic judicem Dominum opponit, et illi catechizat; aut si Deum optimum, jam et illum judicem affirmat, licet nolit haereticus.
 [0515C]   Abstulit haereticus, et prophetarum, oblitus Dominum posuisse in Ecclesia sicut apostolos, ita et prophetas.
 [0514B]   Ne, quia filios appellavit Judaeos Creator, argumentetur haereticus dominum irae Creatorem.

000-00-00 Serial Number=0729680657
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0712B]   Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, [0712B] aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.
 [0645D]   Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id [0645D] neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos [0646A] pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse.

000-00-00 Serial Number=0801295578
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1183D]   Confirmat: Apud nos, inquiens, ut ethnico par, imo et super ethnicum, haereticus etiam per Baptismum veritatis (verum Baptismum) utroque homine, nempe ethnico illo, et superinducto haeretico, purgatus admittitur, ad Ecclesiam videlicet.
 [1184B]   Sicut autem malus Baptismi minister [1184B] in se non habet gratiam, et tamen eamdem per Baptismum alteri confert: sic et haereticus, etiamsi forte ipsemet Baptismum valide non susceperit, tamen alteri valide conferre potest, eique ostium illud Ecclesiae reserare, ac per id alium intromittere, ipsemet extra januam manens.

000-00-00 Serial Number=0192590952
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931D]   Ante quis de Deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto.

000-00-00 Serial Number=0887784421
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0063A]   Alter haereticus Nicolaus emersit; hic de septem diaconis, qui in Actis Apostolorum allecti sunt, fuit.
 [0062A]   Postea Basilides haereticus erupit: hic esse dicit summum Deum nomine Abraxan, ex quo mentem creatam, quam graece NOUN appellat.
 [0072B]   Accedit his Theodotus haereticus [0072C] byzantius: qui posteaquam Christi pro nomine comprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit.
 [0067B]   Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas, [0068A] has ego circumducens breviter expediam.
 [0067A]   Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia docens.
 [0071A]   Hic ex occasione qua dictum sit, Omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, haeresin Cerdonis approbare conatus est, eadem dicere, quae ille superior haereticus ante dixerat.
 [0072A]   His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus.
 [0072C]   Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse [0073A] quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps.
 [0069C]   Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire.

000-00-00 Serial Number=0132465243
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1018A]   Unde et apud nos ut ethnico par, imo et super ethnicum haereticus etiam per baptisma veritatis utroque homine purgatus admittitur.

000-00-00 Serial Number=0595139086
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0799A]   Tum si et haereticus ad vulgi vitia, vel saeculi ingenia confugerit: Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes, qui Deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur.
 [0825B]   Et est jam qui resurrexerit nisi haereticus?

000-00-00 Serial Number=0054468632
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1136A]   Atque adeo aut aliquis alius haereticus in locum ejus suppleri debet, aut certe castigandus sit Optatus, Praxeas, Sabellianus, eo quod Sabellius eam haeresin ex parte resuscitarit, cum contendit Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unicam divinitatis ουσιαν et hypostasin fuisse.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»