TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Conversationem' [11]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0421571553
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur.

000-00-00 Serial Number=0877173185
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0480A]   Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.
 [0245B]   Frustra autem obstrepi ab diversa parte, quod Marcion regulam non innovarit, sed retro adulteratam recurarit, exemplo Pauli, qui Petrum reprehenderit, quia in illo solum conversationem reprehenderit, non fidem Creatoris.

000-00-00 Serial Number=0697807252
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1243B]   Itaque Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem [1244A] injungens misericordiae illicem; de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare; caeterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae caussa: plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere.
 [1227A]   Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt.

000-00-00 Serial Number=0611088157
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0035A]   In Petro enim non reprehensam ignorantiam aliquam a Paulo, sed conversationem.

000-00-00 Serial Number=0933196127
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0866B]   Si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et coelestis imaginem gestemus in nobis; non jam dei, nec jam in coelo constituti; sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, et justitia, et veritate.
 [0858C]   Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem [0859A] veterem hominem, non secundum alicujus substantiae senium.
 [0859B]   Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum [0859C] concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum.
 [0859C]   Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum [0859C] concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum.
 [0866C]   Cum igitur imaginem et choici et coelestis in conversatione constituat, illam [0866C] ejerandam, hanc vero sectandam; dehinc adjungat: Hoc enim dico, id est, propter ea quae supra dixi (conjunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum Dei haereditati possidere non possunt; nihil aliud intelligi mandat carnem et sanguinem, quam supradictam imaginem choici: quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit Dei regnum, proinde caro et sanguis, non capiendo Dei regnum, ad conversationem rediguntur vetustatis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»