|
[0237A]
|
At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a Deo factum, apparente solummodo et appropinquante materiae, qui nec materiam ullam nominaverunt, sed primo Sophiam conditam initium viarum in opera ipsius (Prov.
|
|
[0205A]
|
Et ideo precario, non dominio, ut cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti; non ex potestate, quam si habuisset omnino ut Deus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur.
|
|
[0224A]
|
Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est.
|
|
[0230A]
|
Sed ecce contrarium subjicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam, et ex parte incorporalem.
|
|
[0219A]
|
[0219A] Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam.
|
|
[0214A]
|
Nam et ipsum principium, in quo Deus fecit coelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit.
|
|
[0204A]
|
Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subjicere Deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori?
|
|
[0214C]
|
De caetero si sic ponamus, verbi gratia: In principio fecit figulus pelvim vel urnam; jam non materiam significabit principium: non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis; quia figulus ante caetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et caetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum.
|
|
[0228A]
|
Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur: aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.
|
|
[0233B]
|
Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit, nisi si qui putat in hac exstructione mundi, dispositae jam et comptae, informem et incultam materiam respondere.
|
|
[0226B]
|
Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur?
|
|
[0230A]
|
Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est?
|
|
[0197A]
|
Cui reponebat Tertullianus Hermogenem duos Deos inferre, dum materiam parem Deo infert.
|
|
[0233B]
|
Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus: et vis meliora deteriorum exemplarium ferre.
|
|
[0203B]
|
Si minorem et inferiorem materiam Deo, et idcirco incomparabilem illi, contendit, ut majori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem, quod sit aeternum et innatum: quia hoc et Deum faciat tantum, quantus est, nullo minorem, neque subjectiorem, imo omnibus majorem et sublimiorem.
|
|
[0213A]
|
Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum, non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali Deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens?
|
|
[0201B]
|
Materiam parem Deo infert.
|
|
[0227B]
|
Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.
|
|
[0199B]
|
Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino.
|
|
[0201A]
|
Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit.
|
|
[0200C]
|
Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quae originem non habendo, non habuit auctorem, [0201A] quod erat, nemini serviens.
|
|
[0203A]
|
Cum proponit salvo Dei statu fuisse materiam; vide ne ei reddatur a nobis, proinde salvo statu materiae fuisse Deum, communi tamen statu amborum.
|
|
[0236A]
|
Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam ejus a Deo potuisse converti.
|
|
[0202A]
|
Non statim materiam comparari Deo, si quid Dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis?
|
|
[0202B]
|
Quale est autem, cum confitetur ille aliquid cum Deo habere, et vult solius Dei esse quod materiam non negat habere?
|
|
[0231A]
|
Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam allegas: et proinde superargumentans: « Si enim, [0231B] inquis, esset bona quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem Dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius: nec quicquam compositionis suae applicuisset illi Deus tali natura: in vacuum enim laborasset.
|
|
[0232A]
|
Subjacentem facis Deo materiam, et utique locum illi qui sit infra Deum.
|
|
[0206A]
|
Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.
|
|
[0234A]
|
Cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere.
|
|
[0225B]
|
Sed et illud utique captabitur: de coelo solo et de terra ista Scripturam significasse, quod eam [0225B] in principio Deus fecerit, de speciebus autem supradictis nihil tale: et ideo eas quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere.
|
|
[0210A]
|
Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, Dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones.
|
|
[0198B]
|
Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.
|
|
[0206C]
|
Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam?
|
|
[0198A]
|
A Christianis enim conversus ad Philosophos, de Ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum Domino ponere, quae ipsa semper fuerit neque nata, neque facta, nec initium habens omnino [0198B] nec finem, ex qua Dominus omnia postea fecerit.
|
|
[0228A]
|
Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur: aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.
|
|
[0215B]
|
Denique si principium materiam significaret, non ita Scriptura inscripsisset: In principio Deus fecit, sed ex principio.
|
|
[0219B]
|
Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura: unam, quam in principio Deus fecit; aliam, materiam, ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat invisibilis et rudis .
|
|
[0208A]
|
Age nunc, malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura; sicut Deum bonum et optimum credimus, proinde natura: porro naturam certam et fixam haberi oportebit tam in malo perseverantem apud materiam, quam in bono apud Deum inconvertibilem et indemutabilem.
|
|
[0200B]
|
Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse.
|
|
[0200C]
|
Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quae originem non habendo, non habuit auctorem, [0201A] quod erat, nemini serviens.
|
|
[0234B]
|
Porro, si neque ad bonum, neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam [0234C] determinabilem adpareat, cujus motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat, [0235A] et hoc nomine ab utroque determinabatur.
|
|
[0219B]
|
Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eamdem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.
|
|
[0218B]
|
Invisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult fuisse materiam.
|
|
[0204B]
|
Putas itaque materiam Deo non comparasse, quam scilicet subjiciat illi?
|
|
[0211B]
|
Igitur in praestructione hujus articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem diffinio, aut Deo adscribendum et bonum et malum quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit; aut utrumque utrique, [0211B] quia ambo sibi obligantur qui fecit et de qua fecit: aut alterum alteri; tertius enim, praeter materiam et Deum, non est.
|
|
[0218C]
|
Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.
|
|
[0223B]
|
Et vocavit Deus aridam terram, non materiam.
|
|
[0218B]
|
Putamus his articulis materiam demonstrari.
|
|
[0236B]
|
Stoici enim volunt Deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per favos.
|
|
[0213C]
|
Ita et hoc nomine materiam Deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam Filio.
|
|
[0208B]
|
Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.
|
|
[0238B]
|
Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes cumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.
|
|
[0209B]
|
Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, jam nec bona ipsa Deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur: sed utraque species de materiae proprietate sumpta, ad materiam pertinebit.
|
|
[0211C]
|
Nihilominus enim, et per materiam Deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne Deus mali auctor videretur.
|
|
[0218B]
|
[0218B] Nam et terrae nomen redigit in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa.
|
|
[0231B]
|
Sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid tractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo.
|
|
[0208B]
|
Hac et ego definitione merito illum repercutiam: Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala pessima, etiam bona atque optima a Deo fiunt: [0208C] Et vidit Deus quia bona, et benedixit ea Deus (Gen.
|
|
[0208A]
|
Age nunc, malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura; sicut Deum bonum et optimum credimus, proinde natura: porro naturam certam et fixam haberi oportebit tam in malo perseverantem apud materiam, quam in bono apud Deum inconvertibilem et indemutabilem.
|
|
[0231A]
|
Quid enim si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae videretur?
|
|
[0197A]
|
Hermogenes adhuc vivens docebat dari materiam aeternam, hoc innixus principio, bonum et optimum esse Deum, qui bona atque optima tam velit facere, quam scit, imo nihil non bonum, atque optimum et velle eum, et sapere.
|
|
[0230A]
|
Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem.
|
|
[0212B]
|
Si necessaria est Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam [0212C] suam scilicet: haec denique sola cognovit sensum Domini.
|