TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Auctoritatem' [40]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0505628943
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0597B]   Et quoniam omnis superstitio, non jam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, quibus occupata est, auctoritatem sibi exstruxit, alia jam nobis ineunda est humani erroris latitudo, imo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritiam obumbravit.
 [0572B]   Nam pristinum ut rancidum relegatis, exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem majorum vestra auctoritas dejecit.
 [0565D]   His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitae ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quamdam, [0565D] id est, legum auctoritatem, quod utique non plecterent [0566A] sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset.

000-00-00 Serial Number=0540589392
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0130A]   Hanc igitur si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis, et nunquam impune [0130A] commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen apud Deum deputari, quam hujusmodi transgressionem, ultro intelligere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem, jam tunc martyriis patrocinatam, non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatriam: aliter enim martyria non evenirent; et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat.

000-00-00 Serial Number=0523293495
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0215B]   Quoniam etsi erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima Sophiae fit operatio de cogitatu viam operibus instituens, hanc et inde auctoritatem Scripturae mihi vindico, quod et Deus qui fecit, et ea quae fecit ostendens, unde fecerit non proinde testatur.

000-00-00 Serial Number=0999924839
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0364B]   Igitur si ipse illuminator Lucae, auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam Evangelio Lucae expostulem, quae Evangelio magistri ejus fuit necessaria?
 [0490C]   Aeque praescribens silentium mulieribus in Ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur, caeterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit, ex lege accipit subjiciendae foeminae auctoritatem, quam ut semel dixerim, nosse non debuit, nisi in destructionem.
 [0488C]   Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit, quam auctoris.
 [0359A]   Atqui, dum disputatur de titulo Evangelii, quod [0359A] Marcion suum, Auctor item suum, id est Lucae, affirmat adulteratum; ei praescribi auctoritatem, quod antiquius reperiatur, et illi vitiationem quod posterius; maxime, cum Marcion aliquanto catholicae Ecclesiae crediderit, et postea in haeresim descierit.
 [0517B]   Dic mihi, Marcion, de opere Creatoris Deus tuus legi suae adstruit auctoritatem?
 [0367B]   Nam et competit, ut si qui Evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem, quorum sciebant auctoritatem receptiorem, ideo et pseudapostoli, quod per falsum Apostolos imitarentur.
 [0365B]   Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem, quod antiquius reperietur; et ei praejudicans vitiationem, quod posterius revincetur?
 [0325A]   Novus nove venire voluit; Filius ante Patris professionem, et missus ante mandatoris auctoritatem; ut et ipsam fidem monstrosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse, quam sciretur fuisse.
 [0376C]   Sed adjicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere.
 [0359A]   Quippe, cum Lacae Evangelium auctoritatem habeat ab Ecclesiis apostolicis, apud quas quod sacrosanctum est, ab Apostolis traditum constat; et proinde etiam caetera Evangelia, Joannis, Matthaei, et Marci; sed et Apocalypsis, ex ordine episcoporum ad originem recenso.
 [0323B]   Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate, ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defendi [0323B] se potius exspectat, praeeunte suggestu ejus, qui auctoritatem praestat.
 [0383C]   Et oportuerit utique prius alium Deum exponi, postea disciplinam ejus induci; quia Deus auctoritatem praestat disciplinae, non Deo disciplina: nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum.
 [0358D]   Deinde, non solum Lucae Evangelium (quod Marcion adulteratum admittebat, nullo tamen adscripto titulo), sed etiam Joannis et Matthaei apostolorum, et Marci apostolici viri, non minus ac Lucae, auctoritatem habere praescribit.
 [0278A]   Primo, quod qualicumque sententiae suae et legi, debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem.
 [0373D]   Cecidit et in aliam praevaricationis notam; cum se a daemoniis quasi [0373D] Filium Creatoris sustineret timeri, ut jam non propria potestate expelleret daemonia, sed per Creatoris auctoritatem.
 [0368A]   His fere compendiis utimur, cum de Evangelii fide adversus haereticos experimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem Ecclesiarum traditioni Apostolorum patrocinantem: quia veritas falsum praecedat necesse est; et ab eis procedat, a quibus tradita est.

000-00-00 Serial Number=0233299851
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0167B]   Nec enim affectamus universas Scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam majestatem et auctoritatem contestantes, majorem congressum in retractatibus habeamus.

000-00-00 Serial Number=0730867684
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0380A]   Primam igitur instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat.
 [0306A]   Ipsum adhuc quod videmini fidelissime [0305B] tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium [0306A] dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem.

000-00-00 Serial Number=0082585573
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1193A]   Equidem non id ex malitia ab eodem factum, sed pia fraude, nimioque zelo, id est minus discreto, qui et alios quoque circa illa tempora invaserat, maxime Evangeliorum quorumdam scriptores, quibus ut auctoritatem conciliarent, Apostolorum quorumdam nomina, ceu putidis his mercibus pretium factura, suspenderant.

000-00-00 Serial Number=0181667745
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0780C]   Defendimus autem, non carnem [0780C] peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis; non materiam, sed naturam; nec substantiam, sed culpam: secundum Apostoli auctoritatem dicentis (Rom.

000-00-00 Serial Number=0359213710
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082A]   Hanc nunc expostula, salvo traditionis respectu, quocumque traditore censetur; nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et imprimis consuetudinis ipsius: quae propterea colenda est, ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas an non observanda sit tibi consuetudo.
 [0081B]   Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, [0081B] habiturum quandoque Apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis.

000-00-00 Serial Number=0589698374
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0920A]   Ita Spiritus Sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui nos magis obsequi voluit; et factum est jam non consilium divini Spiritus, sed pro ejus majestate praeceptum.

000-00-00 Serial Number=0046376705
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0670A]   Major est ejusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem.
 [0687B]   Credamus itaque succedere alicui posse, [0687B] ut in quoquo honore, ut in solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico, aut edendis praesit: nihil solemne pronuntiet vel edicat, ne juret quidem: jam vero quae sunt potestatis, neque judicet de capite alicujus vel pudore (feras enim de pecunia), neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat, neminem recludat, aut torqueat; si haec credibile est fieri posse.

000-00-00 Serial Number=0919444740
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968A]   Tantam autem Deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Jonathan filius Saulis, quanquam ignarus jejunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus, gulae enim, licet simplicis, reus fuerat.
 [0968C]   Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a Deo homini imperata, legem constituisse; quaedam ab homine Deo oblata, [0968C] votum expunxisse; tamen et votum, cum a Deo acceptatum est, legem in posterum facit, per auctoritatem acceptatoris, exinde enim faciendum mandavit, qui factum comprobavit.
 [0977A]   Judaicum certe jejunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne littus quocumque in aperto aliquando jam precem ad coelum mittunt; et licet cultu et [0977A] ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant, et stellae auctoritatem demorantis suspirant.

000-00-00 Serial Number=0508431554
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1251B]   [1251B] Nobis exercendae patientiae auctoritatem, non affectatio humana caninae aequanimitatis stupore formata, sed vivae ac coelestis disciplinae divina dispositio delegat, Deum ipsum ostendens patientiae [1252A] exemplum.

000-00-00 Serial Number=0304398358
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0801A]   Futile et frivolum illud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet; etsi ignei alicujus exstructio, aeque angeli, ut Apelles docet; sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium.

000-00-00 Serial Number=0665216208
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0634A]   Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem [0634A] spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi.
 [0635B]   Ne quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri.

000-00-00 Serial Number=0024107873
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0890C]   Habent igitur et illae eamdem consuetudinis auctoritatem, tempora [0891A] et antecessores opponunt magis quam posterae istae.
 [0903B]   Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»