TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Adversarii' [19]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0669428706
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0135A]   Prospexerat et has Deus imbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per [0135B] montes et saltus, et humeris essent reportandi.

000-00-00 Serial Number=0131709635
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0352C]   Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet Creatoris, ut adversarii ejus quem praedicabant.
 [0279C]   Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet: nisi quod Deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat.
 [0253A]   Conveniens enim et quodammodo injecta manu detinens adversarii sensum non negantis Creatorem Deum, justissime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos qui ex aequo deos confessus, non potest facere diversos: non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum.
 [0383B]   Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii, ex aliqua nova Christi institutione nitentem; haec jam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cujusque [0383C] disceptatum; quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum: nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cujusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a Creatore constiterit, in Christo non esse mirandam.
 [0341B]   Figurate itaque et Domino ejusmodi loquente, et Apostolo scribente, non temere interpretationibus ejus utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt: atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.
 [0488B]   Caeterum, si quis alius Deus fuisset destructor Dei nostri, nihil magis suos prohibuisset, quam de copiis adversarii vivere.
 [0437B]   Quid ergo illuc Creatori, ut foris detineat in poenam, quos adversarius ejus exclusit, suscipiendos a se, utique magis in adversarii bilem?
 [0481A]   Aut si Creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet adversarii, stultitia deputetur; et quomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui Creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat?
 [0248A]   Regulam adversarii prius praetexam, ne cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura est.

000-00-00 Serial Number=0002374172
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0710B]   Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio ex observatione comitante, cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conventione: pactus es enim renuntiare ipsi, et pompae, et angelis ejus.

000-00-00 Serial Number=0305358589
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1179B]   Adversarii, inimici, aut invidi, quos mox postea adversantes Domino appellat.

000-00-00 Serial Number=0588971257
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0669A]   Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei venire, attollere ad Deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare quae foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt.
 [0667B]   Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus Omnipotenti?

000-00-00 Serial Number=0347935498
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968C]   Eam enim formam reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae adversarii veterum adversus illa poterant retractare; aut et illa recusare debebunt, aut certe ista suscipere necessario, maxime cum et ista, a quocumque institutore sint, sive spiritali, sive tantum fideli, eidem Deo [0969A] currant, cui et vetera.

000-00-00 Serial Number=0679136038
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1263B]   Ergo cum fructum ejus everteris, non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui: tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum [1263B] tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus, et dolore defensus.

000-00-00 Serial Number=0548754632
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0028B]   Venimus igitur ad propositum: huc enim dirigebamus, et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut jam hinc de eo congrediamur, de quo adversarii provocant.

000-00-00 Serial Number=0287738204
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0813B]   Age jam, scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum, prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione.
 [0863B]   Scimus hoc quoque scriptum; sed de industria distulimus hucusque, ut, quod adversarii [0863C] in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus, quasi auxiliis ejus, ante dejectis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»