TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Varie' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0016906142
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1076A]   Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.

000-00-00 Serial Number=0132734358
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0154D]   Varie diabolus aemulatus est veritatem.

000-00-00 Serial Number=0368928909
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0644A]   Quocirca animam definiri: Dei flatu natam, immortalem, corporalem (en iterum paradoxon Auctoris) effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem.
 [0686A]   Definimus animam Dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.
 [0716A]   [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est.
 [0684A]   [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.

000-00-00 Serial Number=0596807659
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1198D]   Itaque ex his videmus, non mirum esse, quod etiam passim in aliis rebus disciplina, quae apostolicis temporibus fuerat, atque ab ipsis Apostolis ordinata, tuncque usurpata, in plerisque tamen (scilicet quibus praeceptum divinum non annexum erat) successu temporum ab Ecclesia commutata, aut aliorum insuper ordinationum accessione aucta fuerint, temporum scilicet aliarumque circumstantiarum rationibus varie sapienterque accommodata, semper tamen iis, quae ad substantiam sacramentorum, utpote quae longe altioris, prorsusque divinae institutionis esse noscuntur, inconcusse retentis.

000-00-00 Serial Number=0041284204
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1095D]   Quoties noctesque diesque sereni Tempora foecundant pulcris Dei munera donis, Vernabantque rosae, frugum nec defuit aestas, Autumnus varie fundebat mollia poma, [1096A] Aspera hyems quamvis glaciales fregit olivas; Cuncta Deus tribuit, bonitas nec defuit ejus, Terra Deum tremuit, pontus de voce pependit, Et fluvius siccas trepidus refugit arenas; Et genitura Deum quaevis per cuncta fatetur; Vos miseri, Dominum coeli terraeque negastis, Praeconesque Dei (horrendum) saepe fugastis, Et justos potius crudeli caede necastis, Et fraus in vobis post crimen semper inhaesit.

000-00-00 Serial Number=0511016190
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

000-00-00 Serial Number=0129835367
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0891A]   Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae Dei conveniret.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»