TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Uteri' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0365724623
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0600B]   Non contenti eos deos asseverare, qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut si deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, [0600C] quae infantem in utero.

000-00-00 Serial Number=0814489365
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0656A]   Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.
 [0656A]   Invenitur etiam in jure civili graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici foetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, [0656B] quae tot stipata corporibus, pene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit.
 [0691A]   [0691A] Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit, perinde animam extraneam alias, et extorrem uteri, prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut ex spiratione novissima educi.
 [0690C]   Nulla interest professoribus veritatis [0690C] de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere.
 [0718A]   Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi, adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti, genimina sua daemoniorum candidata profitentur; dum in partu Lucinae et Dianae ejulatur; dum per totam hebdomadam Junoni mensa proponitur; dum ultima die facta scribunda advocantur; dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est.

000-00-00 Serial Number=0826532543
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0788A]   Matris uterum non appellat, nisi filia uteri, caro.
 [0788A]   Filia uteri porro non est, si sibi nata est.
 [0788A]   Et qui utique fructus uteri?
 [0788A]   Quomodo dicit: Benedictus fructus uteri tui?
 [0763B]   De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem: et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carnem processisse.
 [0788A]   Quis hic fructus uteri, qui non ex utero germinavit; qui non in utero radicem egit; qui non ejus est, cujus est uterus?

000-00-00 Serial Number=0652890801
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0925B]   Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur tanquam Sodoma et Gomorra: quo die, Vae illud super praegnantes [adimplebitur], id est, super maritos et incontinentes: de nuptiis enim uteri, et ubera, et infantes.

000-00-00 Serial Number=0773852646
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0816A]   Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia [0815C] a substantia hominis; caro autem ab exordio [0816A] uteri consata, conformata, congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»