TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sophiam' [16]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0008958757
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0213B]   Agnoscat ergo Hermogenes [0213B] idcirco etiam Sophiam Dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum Deum crederemus.
 [0212B]   Si necessaria est Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam [0212C] suam scilicet: haec denique sola cognovit sensum Domini.
 [0226C]   Habes Sophiam, Prior autem abysso [0227A] genita sum, dicentem: ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus.
 [0215A]   Si enim per Sophiam Dei omnia facta sunt; et coelum ergo et terram Deus faciens in [0215B] principio, id est initio, in Sophia sua fecit.
 [0238A]   Vides ergo quemadmodum operatione Dei universa consistunt, valentia facientis terram, intelligentia parantis orbem, et sensu extendentis coelum: non adparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem: quae illi non erant necessaria, si adparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset.
 [0237A]   At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a Deo factum, apparente solummodo et appropinquante materiae, qui nec materiam ullam nominaverunt, sed primo Sophiam conditam initium viarum in opera ipsius (Prov.

000-00-00 Serial Number=0328024268
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0161B]   Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu.
 [0178A]   Utique praeter Sophiam ait, quae illi aderat.
 [0178A]   Praeter Sophiam autem, praeter Filium dicit, qui est Christus, Sophia et Virtus Dei secundum Apostolum, solus [0178B] sciens sensum patris: Quis enim scit quae sunt in Deo nisi spiritus qui in ipso est?
 [0161A]   Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam.

000-00-00 Serial Number=0831215918
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0558A]   Hujus praedicant opera, et repressam ab illicitis, et purgatam a malis, et deinceps confirmatam Sophiam, et conjugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse.
 [0535C]   Tota interim propinquitate supplicante Sophiam conjugi suo Teleto restitutam, Enthymesin vero extra Pleroma relegatam.
 [0556A]   Sophia [0555B] enim nomen est, incontinentia sui, sine conjugis Phileti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii, quod exorsum quidem [0556A] fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata, in aliud membrum perniciem suam efflare.
 [0559A]   Igitur post Enthymesin extorrem, et matrem ejus Sophiam conjugi reducem, ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus, et Pleromati muniendo, jamque figendo, ne qua ejusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum: turpissimum par duorum masculorum: aut foemina erit Spiritus Sanctus: et vulneratur a foemina masculus.
 [0575A]   Interim tenendum, Sophiam cognominari et Terram et Matrem, quasi Matrem terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum.

000-00-00 Serial Number=0377976418
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1152A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»