TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Repromittitur' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0924129188
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1276A]   Caeterum christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo vel in Domini sententiam illam, quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat.

000-00-00 Serial Number=0041253209
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0389C]   Cui tantus affectus in omnem conditionem humilitatis Creatoris est, ejus erit et regnum quod a Christo repromittitur; ad cujus affectum jam dudum pertinent ii, [0389C] quibus repromittitur.
 [0445A]   Quod si aeternus locus repromittitur, et ascensus in coelum aedificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas coeli futurum, utique ob coelestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur?
 [0389B]   Cui tantus affectus in omnem conditionem humilitatis Creatoris est, ejus erit et regnum quod a Christo repromittitur; ad cujus affectum jam dudum pertinent ii, [0389C] quibus repromittitur.
 [0264A]   His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a Creatore repromittitur, manifestam jam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.
 [0356B]   Quid tibi videtur, cum Abrahae semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne [0356C] et terrenae et coelestis dispositionis auspicia sunt?

000-00-00 Serial Number=0065308392
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0747A]   Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem, usque perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum.

000-00-00 Serial Number=0304361105
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0860B]   Porro, ut ad singula quaeque respondeamus, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur; jam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis.
 [0831A]   Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, [0831B] resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur.
 [0828B]   Miserrimi revera, ut Apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur; frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes.
 [0833B]   Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oporteret cum totius mundi habitu praeterire.
 [0852A]   Porro, si per carnem compatimur, cujus est proprie passionibus corrumpi, ejusdem erit et quod pro compassione repromittitur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»