TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Principaliter' [11]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0003069401
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0128B]   Sed et deinceps [0128B] omne os Prophetarum ejusdem Dei vocibus sonat, eamdem legem suam eorumdem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dei nationum argentum et aurum; oculos habent, nec vident; aures habent, nec audiunt; nares habent, nec odorantur; os, nec loquuntur; manus, nec contrectant; pedes, nec ingrediuntur.

000-00-00 Serial Number=0718311965
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0250C]   De Deo agitur, cujus hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere comparationem.
 [0424B]   Itaque Dominus ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem, et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit omnifariam diligendi Dominum Deum suum.

000-00-00 Serial Number=0104993939
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0177B]   Non enim desinit esse qui habet Filium ipse unicus, [0177B] suo scilicet nomine, quotiens sine Filio nominatur; sine Filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante Filii nomen erat proponenda; quia Pater ante cognoscitur, et post Patrem Filius nominatur.
 [0158B]   Si vero et filius fuerit ei, cujus monarchia sit, non statim dividi eam, et monarchiam esse desinere, si particeps ejus assumatur et filius; sed proinde illius esse principaliter a quo communicatur in filium; et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur.

000-00-00 Serial Number=0535219014
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0305B]   Ipsum adhuc quod videmini fidelissime [0305B] tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium [0306A] dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem.

000-00-00 Serial Number=0911230803
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0679B]   Caeterum, animae principaliter casus est.

000-00-00 Serial Number=0470634401
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1256B]   Consideremus igitur de impatientia: an sicut patientia in Deo, ita adversaria ejus in adversario nostro nata atque comperta sit; ut ex [1256B] isto appareat, quam principaliter fidei adversetur.

000-00-00 Serial Number=0667606711
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1020D]   [1020D] Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine [1021A] ulla restitutionis mentione.
 [1026A]   Nam et Ecclesia proprie et principaliter ipse est Spiritus in [1026B] quo est trinitas unius divinitatis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

000-00-00 Serial Number=0638640463
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0639B]   Ut et de locis, secundum propositum exsequar, circus Soli principaliter consecratur: cujus aedes medio spatio, et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum, quem in aperto habent.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»