TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Operari' [23]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0804393113
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1296A]   Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu exspuis, cum etiam per noctem exsurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari?
 [1295B]   Cum autem Scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra [1295B] pressura operari Domino, nihil interest, in qua parte [1296A] delinquas, aut in conscientia mariti, si scit ut patiens, aut in conflictatione tui, dum vitatur impatiens.

000-00-00 Serial Number=0105173349
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0212B]   Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium: adeo ut et mala pro natura, non sua, sed substantiae, fecerit.

000-00-00 Serial Number=0384412229
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0609B]   Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur.
 [0609A]   Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari.

000-00-00 Serial Number=0939456820
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0512B]   [0512B] Jubere autem operari eum qui velit manducare, ejus disciplina est qui bovi trituranti os liberum jussit.
 [0287B]   Nam, etsi nondum apparebat, hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret; sed Deus praesciebat quid boni appariturum esset: et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam, nec obventitiae bonitatis, nec provocatitiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari.
 [0287B]   Si enim ipsa constituit initium, exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa cum fecit.
 [0283D]   Nullam vero etiam contrarietatem esse in Deo prohibente sabbatis operari, et jubenti arcam circumferri etiam in sabbato: [0284A] XXII.
 [0408B]   Fides haec fuit primo, qua Deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum Deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret; sed ut ipsum Deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat.
 [0309B]   Sic et in caeteris contrarietates praeceptorum ei exprobras, ut mobili et instabili; prohibentis sabbatis operari, et jubentis arcam circumferri per dies octo, id est, etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho.
 [0266B]   Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari; maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis, vix tamen hominum fidem impleverat.

000-00-00 Serial Number=0283539355
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0462A]   Quid tamen unquam denotastis de tam [0462A] conspiratis, de tam animatis ad mortem usque pro injuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?
 [0411A]   Porro si et magi phantasmata edunt, et jam [0411A] defunctorum infamant animas; si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum assistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consueverunt; quanto magis illa potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari, quod alienae praestat negotiationi?

000-00-00 Serial Number=0661142826
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0726B]   Nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc; ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.

000-00-00 Serial Number=0986279190
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0667B]   Item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras.

000-00-00 Serial Number=0574529767
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0975B]   Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto quod etiam jejunarit, qui beatos, non saturatos, sed esurientes et sitientes, pronuntiarit; qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam, quae permanet in vitam aeternam; in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, [0975C] non et attalicas divitias.

000-00-00 Serial Number=0306299031
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1195B]   Sed Christus eam nihil mali novit operari.

000-00-00 Serial Number=0058928251
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0862C]   Nam si regnum mortis [0862C] nihil operatur, quam carnis dissolutionem; proinde vitam, contrariam morti, contrarium oportet operari, id est, carnis redintegrationem; uti sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate, audire possit: Ubi est, mors, aculeus tuus?
 [0883A]   Porro, si dives Dominus et liberalis, adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem, hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde jam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat?
 [0877B]   Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur!
 [0794D]   Alioqui absurdum esse, aliam substantiam, nempe carnis, operari; aliam, nempe animae , mercede dispungi.

000-00-00 Serial Number=0644729555
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1132D]   Ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis imagines sapientiae inferat, quemadmodum et erroris.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»