[0873A]
|
Aut ostendant animam seminatam [0873A] post mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disjectam, dissolutam, quod in illam a Deo decretum non est; proponant corruptelam ejus, et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere in incorruptelam, et in gloriam, et in virtutem.
|
[0853B]
|
Nam cum adjicit: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale [0853C] istud induere immortalitatem; hoc erit istud domicilium de coelo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus; utique super carnem, in [0854A] qua deprehendemur; quia gravari nos ait, qui sumus in tabernaculo; quod nolimus exui, sed potius superindui; uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutatur, superinduendo quod est de coelis.
|
[0879A]
|
Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo, alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit.
|
[0880B]
|
Igitur et corruptela hactenus; proinde [0880B] per incorruptelam fugata, quemadmodum mors per immortalitatem.
|
[0869A]
|
Aut si negent vos in Christo, negent et in coelo Christum, qui vobis coelum negaverunt Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati [0869B] habebit; non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam, quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae per mortem scilicet (siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo corrumpit, verum etiam consumit); sed, quoniam opera carnis et sanguinis non posse consequi regnum Dei edixerat, quo magis hoc exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit.
|
[0879A]
|
Nam et supra, utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit.
|
[0882C]
|
Ad haec ergo praestruximus, non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione: et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus [0882C] vitae hujus eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet immortalitatem, et corruptivum istud incorruptelam (I Cor.
|
[0870B]
|
Ita, quae patiuntur corruptelam et mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et incorruptelam et immortalitatem.
|