|
[0381B]
|
Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud Creatorem.
|
|
[0511B]
|
Secundum vero Marcionem, nescio, ne Christus sit Creatoris: nondum enim venit apud illum.
|
|
[0404B]
|
Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat majus et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui Deum suum usque adhuc obumbrat, exspectans, opinor, nasci Marcionem.
|
|
[0484A]
|
XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriae, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant.
|
|
[0284A]
|
Proinde poenitentiam apud Deum prave interpretari Marcionem, nam et in graeco sono (utpote μετανοια ) poenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est.
|
|
[0284C]
|
[0284C] Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis, sui cuique titulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne Deum esse: quatenus ita Pontico placuit, alterum inducere, alterum excludere.
|
|
[0266C]
|
Alioquin, si sic homo Deum commentabitur, quomodo Romulus Consum, et Tatius Cloacinam, et Hostilius Pavorem, et Metellus Alburnum, et quidam ante hoc tempus Antinoum; hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem, nec imperatorem.
|
|
[0509C]
|
Utique non Creatoris spiritum, nec Creatoris prophetias secundum Marcionem; quae enim destruxit, ipse jam exstinxit, et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihili fecit.
|
|
[0245C]
|
Neque rationabiliter bonum, eo quod homini (juxta Marcionem a se alieno) succurrere voluerit.
|
|
[0380C]
|
Plane [0380C] facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis.
|
|
[0366A]
|
Si enim id Evangelium quod Lucae refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem) ipsum est quod Marcion per antitheses suas arguit, ut interpolatum a protectoribus judaismi ad concorporationem Legis et Prophetarum, qua etiam Christum inde configerent, utique non potuisset arguere, nisi quod invenerat.
|
|
[0322B]
|
ADVERSUS MARCIONEM de sinu Abrahae, et ad OPUS DE SPE FIDELIUM de dicta restitutione Judaeae, late hic etiam prosequitur millenariorum somnium, de quo latius inter paradoxa Auctoris.
|
|
[0239B]
|
Opus adversus Marcionem conscripsit Tertullianus, postquam in Montanistarum errorem lapsus est, ut [0239C] apparet ex illis verbis (cap.
|
|
[0365C]
|
Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit.
|
|
[0319D]
|
Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis.
|
|
[0245C]
|
Neque perfecte bonum, quod, juxta Marcionem, animam solam salvet, non carnem, quae tamen apud illum tinguitur, de nuptiis tollitur, et in confessione nominis saevitiam patitur.
|
|
[0252C]
|
Alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum judicem, [0253A] ferum, belli potentem; alterum mitem, placidum, et tantummodo bonum atque optimum; dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltem duos capiat, si parilitas capere non potuit.
|
|
[0374B]
|
Aliud est, si adfectavit de naviculariorum collegio allegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem.
|
|
[0361B]
|
Quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant nostrae jam antitheses adversus Marcionem.
|
|
[0243C]
|
[0243] [0243C] Cum prius opusculum suum ADVERSUS MARCIONEM pleniore postea compositione rescidisset Tertulianus, et eam frater quidam deinde apostata mendosissimum exhibuisset, necessitas illi facta est emandationis, et innovationis occasio aliquid adjicere persuasit; unde in quinque libros opus istud excrevit, quorum primi libri argumentum hic damus.
|
|
[0452D]
|
Existeret [0452D] aliqui Marcion adversus Marcionem, qui [0453A] diceret: O Deum optimum!
|
|
[0246B]
|
Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, jam hinc viderit.
|
|
[0268A]
|
Aiunt enim Marcionem non tam innovasse [0268B] regulam separatione Legis et Evangelii, quam retro adulteratam recurasse.
|
|
[0267B]
|
A Tiberio autem usque ad Antoninum, anni fere centum et quindecim et dimidium anni, cum dimidio mensis: tantumdem temporis ponunt inter Christum et Marcionem.
|
|
[0318A]
|
Nunc et de pusillitatibus, et malignitatibus, caeterisque notis, et ipse adversus Marcionem antitheses aemulas faciam.
|
|
[0477B]
|
Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit.
|
|
[0243C]
|
In primis itaque post invectivam in Marcionem Ponticum, quod nuptias abstulerit, Evangelia corroserit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei amiserit; jam destinandum haereticum docet; quia, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat; sicuti latius libro DE PRAESCRIPTIONIBUS ADVERSUS [0243D] HAERETICOS sustinuerit.
|
|
[0364B]
|
Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis christianae sacramentum.
|
|
[0511C]
|
Si vero non est antichristus secundum nos, ergo Christus est Creatoris secundum Marcionem.
|
|
[0321B]
|
Et vero non recte Marcionem putativam in Christo corpulentiam asseruisse, ne nativitatem ejus agnoscere cogeretur; quia poterat etiam putativam illam nativitatem accommodasse; quarum neutrum tamen possit consistere, eo quod Deo magis competat veritas, quam mendacium.
|
|
[0415B]
|
Tradidit igitur Pater Filio discipulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi jam et officio et honore dispunctis; ut hoc [0415B] ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia.
|
|
[0284B]
|
Postremo adversus Marcionem alias suas antitheses aemulas facit ad finem usque libri.
|
|
[0270B]
|
Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.
|
|
[0484B]
|
Secundum autem Marcionem, nec Apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus Creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intelligi principes hujus aevi.
|