|
[1087B]
|
Haec mandata Dei transgressi, sorde reperti Optabant, veniamque fera de morte petebant; Exspectata diu merito venere, sed illis Qui prius audita, at nunc agnovere reperta, Hoc det vera manus Christi, Pater ipse Creator Semper ab aeterno manet, et pia voce requirit; Quodque figuravit, fovet atque figurat et armat, Et jam despectum victor sua luce revestit, Ut maneat virtutis opus cum laude perenni.
|
|
[1060B]
|
Qui mandata dedit, hic et peccata remittit.
|
|
[1083A]
|
Nam Cherubin cum sit bis binis vultibus unum, Est unum verbum, per quattuor ordine ductum, De Patre quae Christus plenissima pertulit ipse Mandata sperata novi, solatia vitae.
|
|
[1066C]
|
Et quia terribilis puteo demersus iniquo Vir cecidit, suasit virgo subducta dracone; Consilio placuit, tegmen coeleste reliquit; Arguit hos lignum nudos, mors atra coegit, [1066C] Ex eadem massa simili ratione refecta Jam renovata, redit flos carnis, et hospita pacis Virgine desponsa caro, non ex semine nato Artifici conjuncta suo, sine debito mortis Angelus haec mandata Patris, per sidera defert Lucida, ut angelica credantur nuntia fama, Virginis ut virgo; carnis caro debita solvat.
|
|
[1073C]
|
Aemulus Ezechias, populi corrector inertis, Oblitis legem qui restauravit iniquis, Haec olim mandata Dei prior omnia jussit, Qui precibus bellum, non ferri cuspide solvit.
|
|
[1076C]
|
Atque suae famulae, portavit spreta dolorem, Hanc sterilem quondam, nunc tempus cernere matrem Haeredem natum suae libertatis habere, Non similem famulae, quanquam de semine coeli Conceptum genuit, sibi conditione jugatum: Absit ut illicitis verbis, temeraria voce Egregios homines, ardentia sidera coeli, Semine conjunctos tantum, vel sanguine plebi, [1076C] In solidum passim famulum dicatis atrocem, Aut populum Domini legis mandata secutum, Servili specie quisquam putet esse loquendum.
|
|
[1082A]
|
Interius templum, populum de nomine Christi Coelesti cultu, ipsa Dei mandata sequentem (Personae hic propriae vere non umbra ligatur), Perfectis rebus completum tradidit ordo.
|