TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Interpretatur' [18]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0568883419
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0562B]   Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani [0562C] pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est.

000-00-00 Serial Number=0148799598
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1291A]   Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat.

000-00-00 Serial Number=0429741979
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0627A]   Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti.
 [0617A]   Sic Esaias dicit: Audite, domus [0617A] David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat certamen: propter hoc ipse Deus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus.

000-00-00 Serial Number=0712342083
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0386A]   Adimplevit enim et hic legem, dum conditionem interpretatur ejus, dum operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione Patris a primordio sanctum, benefactione sua efficit sanctiorem; in quo [0386B] scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum Creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet.
 [0487D]   Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur?
 [0488C]   Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur.
 [0346C]   Idem erit et alibi taurus apud eamdem scripturam, cum Jacob in [0346C] Simeonem et Levi exporrigens benedictionem, id est, in Scribas et Pharisaeos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter interpretatur.
 [0485C]   Certe, inquis, vel hic mundum Deum mundi interpretatur, dicendo: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.

000-00-00 Serial Number=0925760031
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0699B]   Haec et Albinus Platoni suo veritus, subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere: quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint, quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, vitam dico et mortem; nec tamen ex morte vita reddatur, quia ex vita mors deferatur.

000-00-00 Serial Number=0789351404
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1146B]   Ephrem, Basilii insignem amicum) testimonium adducens, sic profatur: Illud itaque επεφερετο, SUPERFEREBATUR, ait (Syrus ille), interpretatur pro συνεθαλπε, CONFOVEBAT secundum similitudinem εζωογονει ANIMABAT secundum similitudinem επωαζουσης ορνιθος, OVIS INCUBANTIS GALLINAE, et vitalem quamdam virtutem immittentis τοις υποθαλπομενοις, CONCALEFACTIS, nimirum ovis illis.
 [1158A]   Credidere quidam hunc Archangelum fuisse Raphael, qui interpretatur Medicina DEI, ut olim peculiariter a DEO ad Tobiam a sua caecitate liberandum missus, ita ad aliorum quoque hominum graviores infirmitates curandas destinatus.
 [1186B]   Interpretatur, est: cum Deo invalescens, aut secundum alios quasi dominatus est Deo.
 [1145A]   Hebraicum Graecis omnibus αβυσσος, nimirum, ut Eustachius hoc nomen interpretatur, aqua nimia infinitum habens profundum, seu fundo carens, vel, ut Corn.
 [1199C]   XII, 12, ita interpretatur: Est enim PHASE ( id est TRANSITUS) Domini, in cujus memoriam, scilicet Angeli primogenita Aegypti percutientis, et solas domos Hebraeorum intactas transeuntis, seu praetereuntis, annuum ab Hebraeis Pascha celebrandum erat.

000-00-00 Serial Number=0624541640
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0920C]   At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum.

000-00-00 Serial Number=0028577864
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0936A]   Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo, perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens Ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram; quam Apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et Ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem.

000-00-00 Serial Number=0525148392
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0032A]   Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, [0032B] et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»