TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Infirmitate' [20]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0855718493
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0572A]   Mus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de [0572A] nostra eradicatione negligitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ipsi exsequi possent; quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci.

000-00-00 Serial Number=0442957461
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0499B]   Dicit ergo, nos jam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Judaeis, contemplantes Christum, eadem imagine transfigurari a gloria (qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria Domini) in gloriam: ita corporalem Moysi inluminationem de congressu Domini, et corporale velamen de infirmitate populi proponens et spiritalem claritatem in Christo superinducens, tanquam a Domino, inquit, spirituum , totum ordinem Moysi, figuram ignorati apud Judaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur.
 [0433B]   Caeterum, si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit.
 [0503A]   Aut numquid ipse est qui et in corpus Job dedit Satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?
 [0261B]   At cum et animalia irrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate, secundum Apostolum (II Cor.
 [0282A]   Sicut et virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
 [0271C]   Igitur, cum constet in primordio cessasse bonitatem Dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, jam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.

000-00-00 Serial Number=0458279133
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143D]   A morte peccati ad vitam gratiae resuscitare, id multo simplicius est, ac humana omni infirmitate majoris potentiae.

000-00-00 Serial Number=0768698394
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0106A]   Datum sibi sudem angelum Satanae ut colaphizetur: nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit; nam et ipse Apostolus Phigellum et Hermogenem tradidit Satanae, uti emendentur, ne blasphement (II Tim.
 [0111B]   XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.
 [0104C]   Nam et alias, in quantum justitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia ejus, cujus est aemula; ut sic justitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0705787778
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1013D]   VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a [1014A] lege delinquentiae et mortis (Rom.
 [1005A]   Satis habe gratiam meam; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0476978123
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0863A]   Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in coelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab Apostolo discunt: Unde et solutificatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis, conformale corpori gloriae suae; sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem.
 [0872B]   Rursus enim resurrectionem ad eamdem substantiam revocans, et ad granum denuo spectans: Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela: seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in virtute: seminatur corpus animale, resurgit spiritale.
 [0873A]   Sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro jacuit in infirmitate, caro pene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem; et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo jam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam.
 [0803A]   Phidiae manus, Jovem Olympium ex ebore molitae, adorantur; nec jam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed summum saeculi numen; non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: Deus vivus, et Deus verus, quamcumque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset, et ab omni infirmitate sanasset?
 [0807B]   XXVI, 41); sed virtus in infirmitate perficitur (II Cor.

000-00-00 Serial Number=0853531599
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0651B]   Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentia quoque inferatur, aut ultione judicantis, aut infirmitate defendentis, aut instantia quaestionis?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»