TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Industria' [15]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0305088460
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0261B]   At cum et animalia irrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate, secundum Apostolum (II Cor.
 [0467A]   Et Marcion quaedam contraria sibi, illa credo industria eradere de Evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit, nec erasit, illa quae erasit, aut negetur erasisse, aut merito erasisse dicatur.
 [0475B]   Sed et cum adjicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra haeretica industria eraserit; mentionem scilicet Abrahae, qua nos Apostolus filios Abrahae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit.
 [0507C]   Haec si Marcion de industria non erasit, quid apostolus ejus exclamat, nullas intuens divitias Dei tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit?
 [0447C]   Itaque, qui et per Amos (Amos, VI, 1), Vae dixerit eis, qui confiderent in monte Samariae; jam et [0447C] ipsam restituere dignatus, de industria, jubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant, nisi ubi et templum; subjiciens Samaritam Judaeo, quoniam ex Judaeis salus Israelitae et Samaritae.
 [0455A]   Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit: ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, Dominum quoque ejus ostenderet; remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum; pulsata vero traditione Scribarum, qua non et Dominum eum norant.

000-00-00 Serial Number=0996764064
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0647B]   Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis.
 [0731A]   Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab [0731B] inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae.
 [0731B]   Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia: quanto magis vana, et frustratoria, et turbida, ludibriosa, et immunda.

000-00-00 Serial Number=0653609812
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0758A]   Si Scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias rejecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie Evangelium Joannis, praedicans Spiritum columbae corpore lapsum desedisse super Dominum.

000-00-00 Serial Number=0924954891
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0085B]   Habes tragoediam Cerberi, habes Pindarum, atque Callimachum, qui et Apollinem memorat, interfecto Delphyne dracone, lauream induisse: Liberum, eumdem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria, hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare [0086A] .

000-00-00 Serial Number=0072772682
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1329A]   Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste?

000-00-00 Serial Number=0681260228
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0972A]   Bene autem quod et episcopi universae plebi mandare jejunia assolent; non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est; sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae caussa.

000-00-00 Serial Number=0887474835
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0863B]   Scimus hoc quoque scriptum; sed de industria distulimus hucusque, ut, quod adversarii [0863C] in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus, quasi auxiliis ejus, ante dejectis.
 [0884A]   Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»