TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Incestum' [15]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0280531645
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0581B]   Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt.
 [0582A]   Sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia erupit.
 [0569C]   Veni, si quis [0569C] es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam, antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbens dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut cum tenebrae irruerint, tentantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum.
 [0561C]   Adeo, si de criminum [0561C] veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: illum homicidam, vel incestum, vel quodcumque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet.
 [0604C]   Sed oderat patrem incestum ejus.

000-00-00 Serial Number=0651794374
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0239A]   Ob hunc igitur incestum Ecclesia ab ipso parente pulsus est, viro cum primis religioso, ac veritatis amore flagrantissimo, et in episcopalis muneris administratione praestantissimo.

000-00-00 Serial Number=0256939292
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0314A]   At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis objiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abjecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abjectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud [0314B] illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis judicent.
 [0312A]   Piaculum enim admiseris, nisi incestum feceris.

000-00-00 Serial Number=0472205222
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1004C]   Si et hoc tangunt ut traditos Satanae ab illo, in emendationem, non in perditionem intelligamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, imo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis si forte cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis.
 [1008C]   Age jam si non tot personas prima Epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in caussam ejus in pavorem misisset, inflatum consternasset; nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris, aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in cadem caussa fuisse, ut increpitus et territus et moerore jam saucius, propterea permittente modulo delicti, veniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris?
 [1005B]   Sic igitur [1005B] et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit Satanae, ad quem jam super ethnicos delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse.
 [1004B]   Hic jam carnis interitum in officium poenitentiae interpretantur, quod videatur jejuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis Deo facere; ut ex hoc argumententur fornicatorem, imo incestum illum, non in perditionem Satanae ab Apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum.
 [1004C]   Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi Satanae, non angelo ejus tradidisse meruerunt.
 [1008A]   Videmus itaque hoc in loco divisam Apostoli [1008A] severitatem in quemdam inflatum et in quemdam incestum; in alterum virga, in alterum sententia armatum: virga quam minabatur, sententia quam exequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat.
 [1011C]   Hoc qui praecipit, vide an ignoverit ei qui dedecoravit Dominum, et qui ejecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»