TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Imaginibus' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0581283212
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impudicitia celebrantium caederis: non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, [0623B] a tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persecutione.

000-00-00 Serial Number=0068753541
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0376A]   Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem, verbo mox Dei emaculatum, offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per Christum Jesum catholicum Patris sacerdotem.

000-00-00 Serial Number=0923420191
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0404A]   Si ea est, qua cognita ad bonum quis reformetur, sequitur, ut falsa renuntietur quaevis alia contraria comperta; imprimis illa omni ratione, quae delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis, [0404B] et miraculis, et oraculis fidem divinitatis operatur.
 [0407A]   Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum [0406B] iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis [0407A] hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis.

000-00-00 Serial Number=0095687330
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0749B]   Si et de nocturnis imaginibus opponitur, saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasammonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit, vel Nymphodorus, vel Herodotus; et Celtas apud virorum fortium busta eadem de caussa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis, quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos, et [0749C] omnia quae videntur.
 [0726A]   Cum in nullo permoveremur, a vacuis seilicet imaginibus, si compotes somniaremus.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0678B]   Itaque et sensum dividunt: et intellectualibus quidem, a spiritali suo semine; sensualibus vero, ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat; et illius quidem esse invisibilia, hujus vero visibilia, et humilia, et temporalia, quae sensu conveniantur, in imaginibus constituta.
 [0686C]   Examen Valentini semen Sophiae infulcit [0686C] animae, per quod historias, atque milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt.

000-00-00 Serial Number=0307584643
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0644A]   Nec per alios tunc homines edidissent, quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturae constituerant   CAPUT XI.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»