TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Distinctione' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0010308444
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0619B]   Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc [0619C] virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, [0620A] et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.

000-00-00 Serial Number=0459961534
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0301A]   Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [0301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti.
 [0339A]   Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [0339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
 [0454B]   Nacti enim Scripturae textum, ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est Deus, illius aevi, illius aevi Deo adjungunt, [0454B] quo alium Deum faciant illius aevi; cum sic legi oporteat: Quos autem dignatus est Deus, ut facta hic distinctione post Deum, ad sequentia pertineat illius aevi, id est, quos dignatus sit Deus, illius aevi possessione et resurrectione.
 [0523B]   Ergo, inquis, hac distinctione Lex non ex Deo erat Christi.

000-00-00 Serial Number=0277445138
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0190A]   Undique enim obducti distinctione Patris et Filii, quam manente conjunctione disponimus, ut solis et radii, et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus [0190B] sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, Patrem et Filium, dicentes Filium carnem esse, id est hominem, id est Jesum; Patrem autem spiritum, id est Deum, id est Christum.
 [0164B]   Necessitate autem hoc dico, cum eumdem Patrem et Filium et Spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium Filium a Patre, sed distributione; nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio.
 [0172C]   Ecce enim et in Evangeliis et in Apostolis visibilem et invisibilem Deum deprehendo, sub manifesta et personali distinctione conditionis utriusque.

000-00-00 Serial Number=0763165712
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0645C]   Atque adeo ex ingenio magis quam constantia, somnia a Platone aestimari, tanquam certiora ab extimo noctis, certis anni temporibus, quietis situ, aut ciborum distinctione, aut derogatione.

000-00-00 Serial Number=0178989828
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0777A]   In Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam, et carnem carnem; nusquam animam carnem, aut carnem animam: quando ita nominari debuissent, si ita fuissent: sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam, et seorsum carnem.

000-00-00 Serial Number=0250059962
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1020A]   Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum.
 [0986B]   Possumus igitur, demandata poenitentiae distinctione, ad ipsorum jam delictorum regredi censum, an ea sint quae veniam ab omnibus consequi possint.

000-00-00 Serial Number=0268722117
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0868B]   Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, [0868C] sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris [0869A] puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt.
 [0863C]   Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»