TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Delinquentia' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0659179270
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1013B]   Perseverabimus in delinquentia, ut superet gratia?
 [0981A]   Illic ejusmodi poenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa versabitur; illic legenda est venia, quo cum spe ejus intrabitur.

000-00-00 Serial Number=0861371517
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0860C]   Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso Deus Filio suo in simulacro carnis delinquentiae, et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia: neque enim domus cum habitatore damnabitur.
 [0860C]   Damnata autem delinquentia, caro absoluta est: sicut, indemnata ea, legi mortis et delinquentiae obstricta est.
 [0869B]   Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
 [0860A]   Vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex justitia, ubi mortem determinavit ex delinquentia.
 [0862A]   Nunc vero [0862A] liberi facti a delinquentia, famulati autem Deo, habetis fructum vestrum in sanctificium ; finem autem, vitam aeternam.
 [0861A]   Si vero sine anima nullius est sensus, intellige sensum carnis ad [0861A] animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia per carnem administratur; et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine.
 [0861B]   Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia, ad obaudiendum illi, et ad exhibendum membra vestra arma injustitiae, delinquentiae: sed exhibete vosmetipsos Deo, velut ex mortuis vivos; non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos; et membra vestra, arma justitiae.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»