TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Debuerat' [35]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0892487824
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0590B]   Porro allegans, quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id [0590C] est, artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est, quod, quia non videmus, non credimus esse.

000-00-00 Serial Number=0268623590
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0232C]   Debuerat enim Deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.
 [0219A]   Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem.
 [0216A]   Denique Evangelium ut supplementum instrumenti [0216A] veteris adhibendo, in quo vel eo magis debuerat ostendi Deus ex aliqua materia universa fecisse, quod illic etiam per quem omnia fecerit revelatur: In principio erat sermo, in quo principio scilicet Deus fecit coelum et terram.
 [0206A]   Ecce enim, etsi non auctor sed assentator mali invenitur Deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat.

000-00-00 Serial Number=0610858381
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0263A]   Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam, et suum mundum, et suum coelum; [0263A] de coelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quaecumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat.
 [0422A]   Igitur si nec materias praemiserat, a quibus aliquid occultasset; nec reos habuerat, a quibus occultasset; nec debuerat occultasse, etiam si habuisset; jam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit: ita nec Dominus coeli, nec Pater Christi; sed ille, in quem competunt omnia.
 [0258C]   Unam saltem cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliquis Triptolemus praedicaretur.
 [0396B]   Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur.
 [0325C]   Aut si emendavit Creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent; ergo et Christum ejus aeque emendaturus exspectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut Creatoris.
 [0481C]   [0481C] Igitur, quia homo, non Deus mundi, in sapientia non cognovit Deum, quem cognoscere debuerat, et Judaeus in sapientia Scripturarum, et omnis gens in sapientia operum: ideo Deus idem, qui in sapientia sua non erat agnitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem.
 [0516C]   Si enim Creator cogniturus erat quandoque occultum illud Dei superioris sacramentum, et ita Scriptura habebat: Occulti Deo, qui omnia condidit; sic inferre debuerat: Ut nota fiat illis multifaria sapientia Dei, tunc et potestatibus et principatibus cujuscumque Dei, cum quibus sciturus esset Creator.
 [0276B]   Si aliquem de Epicuri schola Deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi, neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion, removit ab illo severitates et judiciarias vires) aut in totum immobilem et stupentem Deum concepisse debuerat; et quid illi cum Christo, molesto et Judaeis per doctrinam, et sibi per sensum?
 [0325B]   Alterum vero jamdudum debuerat traduxisse, alterum nondum; ne illum quidem tamdiu saevientem sustinuisse; istum vero adhuc [0325C] quiescentem inquietasse, circa ambos excidens ab optimi Dei titulo, certe varius et ipse et incertus; tepidus scilicet in Creatorem, et calidus in Christum, et vanus utrobique.
 [0266B]   Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari; maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis, vix tamen hominum fidem impleverat.
 [0422C]   Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas: ergo illis traduxisse debuerat, quibus Creator abscondidit, tionem repromiserit.
 [0470C]   Sive nihil tale de Deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio; non credendus sine dubio, si nec ab apostolo revelatus.
 [0376C]   Atquin quasi sciens formam eorum, magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat.
 [0323A]   Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate, ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defendi [0323B] se potius exspectat, praeeunte suggestu ejus, qui auctoritatem praestat.
 [0336A]   Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset.
 [0435C]   Et ideo hypocritas pronuntiabat, coeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero [0435C] illud non dinoscentes; quo scilicet adimplens omnia quae super ipsos fuerunt praedicata, nec aliter docens, debuerat agnosci.
 [0274C]   Usque adeo hac sola eum praefers bonitate Creatori; quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat.
 [0400C]   Hoc et meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator.
 [0271A]   Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum, et introitu caussarum, cum quibus debuerat inveniri exinde agens quod agi habuit.

000-00-00 Serial Number=0109727740
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1085C]   Vel quia tunc nihil ex his factum ostenditur esse, Debuerat finem generi statuisse futuro, Connubii solido complexus corde replesset, Fecisset corpore viros, sine germine fructus, Foeminei sexus cubitus taedere dedisset, [1085D] Clausisset penitus carnis genitalia membra, [1086A] Nulla voluntas nostro animo, neque posse facultas.

000-00-00 Serial Number=0223898470
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0187A]   Et cognosceretur in Filio, facta et verba Patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit et vivet.
 [0187B]   Debuerat enim subjunxisse, Non creditis quia ego sum Pater?

000-00-00 Serial Number=0486549854
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0661B]   Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus: habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitatibus utitur, et in somniis fungitur.

000-00-00 Serial Number=0570604980
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0769A]   Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti Evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis.
 [0775C]   Alioquin, si anima semetipsam ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat, nisi qualis esset.
 [0773B]   Deinde, si animas nostras per illam, quam gestavit, liberare susceperat, illam quoque, quam gestavit, nostram gestasse debuerat, id est, nostrae formae, cujuscumque formae est in occulto anima nostra, non tamen carneae.

000-00-00 Serial Number=0639911771
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0929A]   Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira.

000-00-00 Serial Number=0655074894
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0040B]   Nullus inter multos eventus unus est exitus: variasse debuerat error doctrinae Ecclesiarum.

000-00-00 Serial Number=0377835035
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1016C]   Dicimus itaque, clementiae divinae si ita esse competisset demonstrationem [1016C] sui etiam post fidem lapsis, ita Apostolus diceret: Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi poenitentiam egerint; et: Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint; et: Qui templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus, nisi omnium focorum cineres in Ecclesia de capite suo excusserit: debuerat enim quae damnaverat proinde determinasse, quoniam usque et sub conditione damnasset, si temporali et conditionali, et non perpetua severitate damnasset.

000-00-00 Serial Number=0592306077
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0902B]   Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»