TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Annuntiabatur' [17]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0313636601
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0609B]   Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur.
 [0609C]   [0609C] Igitur in isto gradum conferamus, an qui venturus Christus annuntiabatur, jam venerit, an venturus adhuc speretur.

000-00-00 Serial Number=0144337416
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0376A]   Itaque adjecit: Ut sit vobis in testimonium; sine dubio, quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere; quo testabatur seipsum esse, qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur.
 [0420A]   Caeterum, nec retrotardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur; nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse.
 [0328B]   IV, 13) condente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum, secundum Amos Prophetam; si omnis spes Judaeorum, ne dicam etiam Gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur [0328B] non agnituri, et non intellecturi, ablatis agnitionis et intelligentiae viribus sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christum, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est pharisaeis; pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem: et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi (Is.
 [0522B]   Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei.
 [0349A]   Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [0349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur.
 [0423C]   XLII): quoniam ipse erat, qui positus a Patre illuminatio Nationum annuntiabatur, utique Deo illuminandarum etiam Israelis, utique per agnitionem Dei pleniorem.
 [0344B]   Quodcumque illud corpusculum sit, quoniam habitum, et quoniam conspectum fuit; si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus: talis enim habitu et aspectu annuntiabatur.
 [0336C]   Itaque si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus; quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne, et ex [0336C] nativitate venturus annuntiabatur a Creatoris prophetis, utpote Christus Creatoris.
 [0445B]   Nec enim accepisset Petrus dicere: Tu es Christus, antequam audivisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur.
 [0328A]   Igitur si Christus quidem annuntiabatur a Creatore solidante tonitruum, et (Amos.
 [0349B]   Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [0349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur.
 [0515A]   Tam enim justitia, quam et pax Creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe jam ostendimus.

000-00-00 Serial Number=0066236436
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0395A]   Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris [0396A] semine; non de sororis incesto, nec de stupro filiae aut conjugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, aut in aurum conversum; Jovis enim [0397A] ista sunt numina vestri.

000-00-00 Serial Number=0996034980
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1162C]   Arbiter et Magister, illuminatorque, ac deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur.

000-00-00 Serial Number=0307652533
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0036A]   Non enim ex hoc alius Deus, quam Creator; et alius Christus, quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»