TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Animalem' [17]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0810996830
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0536D]   Emisisse etiam Demiurgum Christum Filium suum naturalem per virginem, non ex virgine editum; et super [0536D] hunc devolasse Soterem in specie columbae, eumque mansisse in Christo impassibilem, passum vero animalem Christum.
 [0579B]   Indiguisse enim animalem [0580A] etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam; in hoc et Soterem animalem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis.
 [0580A]   Indiguisse enim animalem [0580A] etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam; in hoc et Soterem animalem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis.
 [0580A]   Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret.
 [0581A]   Denique animalem prolatum ab ipso, promulgatum Prophetis; in Praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit; per ipsam, non ex ipsa; non matrem eam, sed viam passus.
 [0579A]   Hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum, et hominis censum: proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem a demiurgo: choicum, substantia αρχης: carnem, materia.
 [0584A]   Choicum, [0583B] saluti degeneratum, ad Cain redigunt: Animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt: Spiritale, certae saluti praejudicatum, in Seth recondunt, Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, [0584A] bonas et malas: secundum choicum statum ex Cain, et animalem ex Abel, spiritalem ex Seth.
 [0576A]   Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit; ex nequitia enim moeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant Et tamen diabolum quoque opus demiurgi affirmant, et munditenentem appellant, et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam demiurgum, ut animalem.

000-00-00 Serial Number=0699131727
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0680C]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.
 [0716A]   [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est.
 [0690C]   Nulla interest professoribus veritatis [0690C] de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere.
 [0695B]   Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales, ejusdemque momenti.

000-00-00 Serial Number=0261228502
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0752C]   Rursum, adversus alios quosdam, neque animalem fuisse Christi carnem deducit.
 [0773A]   Convertor ad alios aeque sibi prudentes, qui carnem Christi animalem affirmant, quod anima caro sit facta, ergo et caro anima, et sicut caro animalis, ita et anima carnalis.
 [0773A]   Si, ut animam salvam faceret, in semetipso suscepit animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum, dum in ipso; non video cur eam carnem fecerit animalem, induendo carnem, quasi aliter animam salvam [0773B] facere non posset, nisi carneam factam.
 [0773C]   Sed aliam argumentationem eorum convenimus, exigentes, cur animalem carnem subeundo Christus, animam carnalem videatur habuisse.

000-00-00 Serial Number=0832933784
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0953C]   Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in [0954B] hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»