TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Abstinentiam' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0564603269
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0564C]   Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec [0565A] oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus?

000-00-00 Serial Number=0164508700
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1287D]   Abstinentiam matrimonio meliorem, c.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.

000-00-00 Serial Number=0311508715
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0133A]   [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit.

000-00-00 Serial Number=0467859745
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1321C]   Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus [1321C] lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, [1322A] quibus studium pudicitiae est!

000-00-00 Serial Number=0894253433
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0955A]   Arguunt nos, quod jejunia propria custodiamus; quod stationes [0955A] plerumque in vesperam producamus; quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis, ne quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui.
 [0974A]   Reprobat etiam illos qui jubebant cibis abstinere, sed de providentia Spiritus Sancti, praedamnans jam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera Creatoris: quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Jovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud Paracletum.
 [0959B]   IX, 5) Omnis itaque justitiam judicii praeministrans, materiam libertatis emisit, per veniam supparans disciplinam; permittens omnia, ut demeret quidam; plus exacturus, si plus commisisset; abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset; quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur majoris abstinentiae operatione, in majoris licentiae occasione.
 [0957A]   LVIII, 4 et 5); id est, non abstinentiam cibi, sed opera justitiae quae subtexit; et ipsum Dominum in Evangelio ad omnem [0957B] circa victum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem, quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur (Marc.
 [0966A]   An autem et Apostolus xerophagias norit, qui majora celebraverat, sitim et famem et multa jejunia, qui ebrietates et commessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et assiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (caeterum, stomacho magis consuetudo prodesset) [0966A] hoc ipso abstinentiam vini dignam Deo suasit, quam ex necessitate dissuasit (Cf.
 [0957A]   III, 8); Xerophagias vero [0956B] novum affectati officii nomen, et proximum ethnicae superstitioni; quales castimoniae Apim, Isidem, et magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant; [0957A] cum fides libera in Christo ne Judaicae quidem legi abstinentiam quorumdam ciborum debeat, semel in totum macellum ab Apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita jubeant cibis abstinere a Deo conditis; et ideo nos esse jam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum, inustam habentes conscientiam (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0866232038
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0940A]   At ubi ea subjungit, quae de victuaria exhibitione abstinentiam ejus, ostendunt, dicentis: Non enim potestatem habemus manducandi et bibendi?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»