TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Nox' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0989296615
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1072C]   Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae.
 [1088C]   Filius ipse Dei dum carnis membra requirit, Jam praetextatus palmarum sustinet ictus, Conspuitur vultus, spinis innexa corona Compungit caput, et ligno suffigitur ipse, Potatur scriblita et fel miscetur aceto, Dividitur vestis, sortes mittuntur in illa; Quod rapuit sibi quisque tenet; caligine multa, Exspirante Deo tacite de corpore carnis, In tenebris tremefacta dies cum sole refugit; [1088C] Bis fuit una dies, mediam nox atra coperuit: A fundamentis montes agitantur in orbem, Commota est tellus, patuere sepulchra piorum, Cunctaque quem norunt, passum timuere videre.

000-00-00 Serial Number=0842821240
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0164C]   Ita aut Pater aut Filius est, et neque dies eadem et nox, neque Pater idem et Filius, ut sint ambo unus et utrumque alter: quod vanissimi isti [0164D] monarchiani volunt.

000-00-00 Serial Number=0669393361
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0462A]   Quid tamen unquam denotastis de tam [0462A] conspiratis, de tam animatis ad mortem usque pro injuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?

000-00-00 Serial Number=0465739012
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0738B]   Non magis vitae miscebitur mors, [0738B] quam diei nox.
 [0722C]   Porro, somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, [0722C] tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat: recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum; cui legitime fruendo dies cedit, nox [0723A] legem facit, auferens rerum etiam colorem.

000-00-00 Serial Number=0936016023
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1092D]   Et dies in densa moritur cum lumine nocte, Occidit et jam nox rebus mox luce retectis, Jamque suis alia atque alia dies surgit ab astris, Solque cadit, splendorifero qui lumine clarus; Lux perit umbrato venienti vespere mundo Et renovata suo vivit fuligine phoenix, Et sua mox volucris (mirum) post busta resurgit.
 [1095B]   Nox ibi nulla, suas defendunt astra tenebras; Iraeque insidiaeque absunt, et dira cupido, Exclususque metus, pulsae de limine curae.

000-00-00 Serial Number=0884743094
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1033A]   Dies et nox invicem vertunt.

000-00-00 Serial Number=0147387564
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0810A]   Ita lux amissa lugetur; et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens mortem suam, noctem; rescindens sepulturam suam, tenebras; haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu.

000-00-00 Serial Number=0470477104
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1099C]   Nec minus interea caecos nox alta tenebat, Ac modo formatos nec vestis texerat artus.

000-00-00 Serial Number=0855639637
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1102C]   Nox requiem dederat, lux solverat altera noctem, Et Sodoma in foribus strepitat conquesta rudendum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»